Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Sallustius Crispus
Invectiva in Ciceronem

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VI

 1. Atque parum quod impune fecisti, verum etiam commemorando exprobras neque licet oblivisci his servitutis suae. egeris, oro te, Cicero, profeceris quidlibet, satis est perpessos esse. etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis verbis insectabere? laquo;cedant arma togae, concedat laurea linguae. raquo; quasi vero togatus et non armatus ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam interfuerit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2007 EuloTech