Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus De agrorum qualitate IntraText CT - Text |
Limitum prima origo, sicut Varro descripsit, a disciplina Etrusca; quod aruspices orbem terrarum in duas partes diviserunt, dextram apellaverunt <quae> septentrioni subiaceret, sinistram quae a meridiano terrae esset <ab oriente ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret, sicut quidam carpiunt architecti delubra in occidentem recte spectare scripserunt. Aruspices altera linea a septentrione ad meridianum diviserunt terram, <et> a meridiano ultra antica, citra postica nominaverunt.