Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sextus Iulius Frontinus De agrorum qualitate IntraText CT - Text |
Haec vocabula in lege, quae est in agro Uritano in Gallia, item in quibusdam locis adhuc permanere dicuntur. Limites autem appellati transversi sunt a limo, [id est] antiquo verbo [transgressa]; a quo dicunt poetae «limis oculis»; item limum cinctum, quod purpuram transversam habeat, et limina ostiorum. Alii et prorsos et transversos dicunt limites a liminibus, quod per eos in agro intro et foras eatur. Hi ab incolis variis ac dissimilibus vocabulis a caeli regione aut a loci natura sunt cognominati: in alio loco sicut in Umbria circa Fanum Fortunae, qui ad mare spectant maritimos appellant, alibi qui ad montem montanos.