Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Iulius Frontinus
De agrorum qualitate

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-22-

 

Primum agri modum fecerunt quattuor limitibus clausum [figuram similem:], plerumque centenum pedum in utraque parte (quod Graeci plethron appellant, Osci et Umbri vorsum), nostri centenum et vicenum in utraque parte; cuius ex IIII unum latus, sicut diei XII horas, XII menses anni, XII decempedas esse voluerunt. <IV> actibus conclusum locum primum appellatum dicunt fundum. Hi duo fundi iuncti iugerum definiunt. Deinde haec duo iugera iuncta in unum quadratum agrum efficiunt, quod sint in omnes partes actus bini in hunc modum. Quidam primum appellatum dicunt sortem et centies ductum centuria. sunt qui centuriam maiorem modum appellant, ut Cremonae denum et ducenum. Sunt qui minorem, ut in Italia triumviralem iugerum quinquagenum.Nam et omnes in subsicivis extremae centuriae, quae non sunt quadratae, in eadem permanent appellatione.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech