Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Iulius Frontinus
De agrorum qualitate

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-26-

 

Haec ubique una ratione fieri multiplex locorum natura non patitur, oppositis ex alia parte montibus, alia flumine aut ripis aut quadam iacentis soli voragine, cum pluribus confragosorum locorum iniquitatibus, saepe et culturis, propter quae maxime ad artis copiam est recurrendum. Debet enim <minima> quaeque pars agri in potestate esse mensoris et habita rectorum angulorum ratione sua postulatione constringi. Itaque maxime providere debemus, quo usu ferramenti quidquid occurrerit transeamus; adhibere deinde metiundi diligentiam, qua potius actus incessus limitationis effectum laterum longitudine aequet; ferramento primo uti et omnia momenta perpenso dirigere, <oculo> ex omnibus corniculis extensa ponderibus et inter se conparata fila seu nervias ita perspicere, donec proxima consumpto alterius visu solam intueatur; tunc dictare moetas, et easdem transposito interim extrema meta ferramento reprehendere eodem momento quo tenebatur, et coeptum rigorem ad interversuram aut ad finem perducere. Omnibus autem interversuris tetrantis locum perpendiculus ostendat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech