Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sextus Iulius Frontinus
De agrorum qualitate

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-30-

 

Cultellandi ratio quae sit, saepe quaeritur, cum propensi soli spatium consummamus, ut illam clivorum inaequalitatem planam esse cogamus, dum mensurae lateribus inseruimus; [cultellamus ergo agrum eminentiorem et ad planitiae redigimus aequalitatem]. Hanc nobis ipsa seminum natura monstravit: non enim illa soli inaequalitas recte colligi poterit, nisi quod e terra quidquid nascitur in aere rectum existit et illam terrae obliquitatem crescendo adterit, nec maiorem numerum occupat quam si ex plano nascatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech