|
Similiter
dextra decumanum ultra cardinem sic inscribis, ut D. D. I spectanti ad
occidentem scriptura sursum versus sit: quae pars ad cardinem spectat u. K. I,
sic inscribi debet, ut inspectanti meridiem scriptura sursum versus sit ULTRA
CARDINEM PRIMUM. Sinistra autem [d] d. I k. K. I sic inscribi debet sursum
versus, ut <spectanti> orientem <sit> SINISTRA <D. I>: quae
autem pars ad cardinem <spectat>, sic inscribi debet, ut septentrionem
spectanti sit [totum] sursum versus inscriptum C. K. I. Ultra autem sic
inscribi debet ut, quae pars ad decimanum spectat, spectanti orientem sursum
versus sit inscriptum S. D. I: quae pars ad cardinem spectat, sic inscribi
debet, ut meridiem spectanti sit inscriptum ultra cardinem primum V. K. I.
Quintum quemque limitem diligenter agi oportet, et praecidere mensura cardinem,
ut quadraturae diligenter cludi possint. Lapidem autem in quintarios poni oportet,
reliquos autem roboreos. Solet de hac re esse disputatio, ut, si inscribatur D.
M. Et K. M., Ille qui a maximo proximus <est> dicatur inscribi oportere
sive DEXTRA sive SINISTRA D. <V. K. Sive PRIMUM sive SECUNDUM. Quaestio ergo haec est, utrum qui proximus
maximo est secundus inscribi debeat an [ultra] primus. Ultra primum autem
inscribi debet ideo, quod hic qui maximus dicitur et primus est. Ita idem capit
hic. Qui ultra primum autem inscribitur, et secundu est et novum usque ultra
solum observare debet.
|