|
Sed quacumque parte inscribis,
sive ultra sive citra, sive dextra sive sinistra, mensura territorii usque
fieri debet secundum legem divi Augusti QUA FALX ET ARATER IERIT. In forma generatim
enotari debebit LOCA CULTA et INCULTA, SILVAE. Mensura peracta sortes dividi
debent, et inscribi nomina per decurias [per homines denos], et in forma secari
denum hominum acceptae, ut quot singuli accipere debent [decem] in unum
coniungantur; et in sortem inscribi SORS PRIMA [I] D. D. I ET SECUNDUM ET III
ET IIII CITRA CARDINEM ILLUM, quo usque mensura expleri decem hominum debebit,
id est in quot centuriis; similiter omnium decuriarum nomina in sortibus
inscripta esse, qua parte quae aut quota sors modum habeat, utrum ultra et
dextra, utrum sinistra et ultra, aut citra; deinde ex decuriis, antequam sortes
tollant, singulorum nomina in pittaciis et in sorticulis. Et ideo ipsi
sortientur, ut sciant quis primo aut quoto cumque loco exeant. Igitur omnem
sortem ponere debent, in qua totius perticae modus adscriptus erit. Haec
sortitio ideo necessaria est, nequis queri possit, se ante debuisse sortem
tollere et [in] meliorem fortasse potuisse incidere agri modum, aut sit
disceptatio, quis ante sortem tollere debeat, cum omnes in aequo sint.
|