Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De limitibus

IntraText CT - Text

  • Caput I
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput I

Limites lege late patere debent secundum constitutionem, qui agros dividi iusserint. Non quia modus ullus ex mensura limitibus adscribitur: solum lex observari debet. Maximus decimanus et cardo plus patere debent sive ped. XXX, sive ped. XV, sive ped. XII, sive quot volet cuius auctoritate fit. Ceteri autem limites, qui subruncivi appellantur, patere debent ped. VIII. In maximo autem decimano <et cardine> lapidem ponis, et inscribis DECUMANUS MAXIMUS et CARDO MAXIMUS. Forma autem sic scribi debebit: DEXTRA DECUMANUM et SINISTRA, CITRA CARDINEM et ULTRA. Lapides ne minus duodrantales poni oportet, altos ped. III. Inscribi sic debent, ut dextra decumanum k. K. I spectanti ad occidentem scriptura sursum versus sit D. D. I: quae pars <ad cardinem spectat k. K. I, sic erit inscriptura sursum versus, ut ad septentrionem spectanti sit K. K. I.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License