| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Hyginus Gromaticus De limitibus IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput IIISed quacumque parte inscribis, sive ultra sive citra, sive dextra sive sinistra, mensura territorii usque fieri debet secundum legem divi Augusti QUA FALX ET ARATER IERIT. In forma generatim enotari debebit LOCA CULTA et INCULTA, SILVAE. Mensura peracta sortes dividi debent, et inscribi nomina per decurias [per homines denos], et in forma secari denum hominum acceptae, ut quot singuli accipere debent [decem] in unum coniungantur; et in sortem inscribi SORS PRIMA [I] D. D. I ET SECUNDUM ET III ET IIII CITRA CARDINEM ILLUM, quo usque mensura expleri decem hominum debebit, id est in quot centuriis; similiter omnium decuriarum nomina in sortibus inscripta esse, qua parte quae aut quota sors modum habeat, utrum ultra et dextra, utrum sinistra et ultra, aut citra; deinde ex decuriis, antequam sortes tollant, singulorum nomina in pittaciis et in sorticulis. Et ideo ipsi sortientur, ut sciant quis primo aut quoto cumque loco exeant. Igitur omnem sortem ponere debent, in qua totius perticae modus adscriptus erit. Haec sortitio ideo necessaria est, nequis queri possit, se ante debuisse sortem tollere et [in] meliorem fortasse potuisse incidere agri modum, aut sit disceptatio, quis ante sortem tollere debeat, cum omnes in aequo sint. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |