|
1. Nunc de generibus
controversiarum perscribam, quae solent in quaestionem deduci. Sunt autem haec
de alluvione atque abluvione, de fine, de loco, de modo, de iure subsicivorum,
de iure territorii. [Item genera controversiarum.] De alluvione
observatio haec est: [non] quod de occupatoriis agetur agris, [sed] quidquid
vis aquae abstulerit, repetitionem nemo habebit. Quae res necessitatem ripae muniendae iniungit, ita tamen ne
alterius damno quicquam faciat qui ripam muniet. Si vero in divisa et adsignata
regione tractabitur, nihil amittet possessor, quoniam formis per centurias
certus cuique modus adscriptus est. Circa Padum autem cum ageretur, quod flumen
torrens et aliquando tam violentum decurrit, ut alveum mutet et multorum late
agros trans ripam, ut ita dicam, transferat, saepe etiam insulas efficiat, [ad]
Cassius Longinus, prudentissimus vir, iuris auctor, hoc statuit, ut quidquid
aqua lambiscendo abstulerit, id possessor amittat, quoniam scilicet ripam suam
sine alterius damno tueri debet; si vero maiore vi decurrens alveum mutasset,
suum quisque modum agnosceret, quoniam non possessoris neglegentia sed
tempestatis violentia abreptum apparet;
2. si vero insulam
fecisset, a cuius agro fecisset, is possideret; aut si ex communi, quisque suum
reciperet. Scio enim quibusdam regionibus, cum adsignarentur agri, adscriptum
aliquid per centurias et flumini. Quod ipsum providit auctor dividendorum
agrorum, ut quotiens tempestas concitasset fluvium, quo excedens [alpes] alveum
per regionem vagaretur, sine iniuria cuiusquam deflueret; cum vero ripis suis
curreret, proximus quisque uteretur modum flumini adscriptum. Nec erat iniquum,
quoniam maiores imbres aliquando excedere aquam iubent ultra modum flumini
adscriptum et proximos cuiusque vicini agros inundare. Dictos tamen agros, id
est hunc omnem modum qui flumini per centurias ascriptus erat, res publica
populi quorundam vendidit: in qua regione si de alluvione agetur, magnae
quaestiones erunt, ut secundum aes quidquid venditum est restituatur emptori.
In quaestoriis vectigalibus agris fere eadem observatio est quae et in
adsignatis, quoniam secundum formas disputatur.
|