|
3. De fine si agetur
- quae res intra pedum quinque aut sex latitudinem quaestionem habet quoniam
hanc latitudinem vel iter culturas accedentium occupat vel circumactus aratri;
quod usu capi non potest: iter enim non, quia ad culturas perveniatur, capitur
usu [id est quod in usu biennio fuit] - finis enim multis documentis
servabitur, in quo intuendum, utrum terminibus, aut arboribus notatis, aut
fossis, aut viis, aut rivis, aut iugis montium, aut divergiis aquarum, aut, ut
solet, vepribus, aut superciliis, aut rigoribus et saepe normalibus, aut, ut
conperi aliquibus locis, inter arva marginibus quibusdam tamquam [pulvini sunt
ex glarea Tiberis limites constituti pulvinis, saepe etiam limitibus. [Item
petras notatas, quae in finibus sunt, pro terminis habebitis] his enim fere
generibus solent fines observari. [in quo intuendum.] Si terminibus finem
vides derigi, quales sint termini, considerandum est. Solent plerique lapidei
esse. At vide <e quo lapide, quoniam quique consuetudines fere per regiones
suas habent.
4. Alii ponunt siliceos, alii
Tiburtinos, alii enchorios, alii peregrinos, alii autem politos et scriptos,
alii aut robureos aut ex certa materia ligneos, quidam etiam hos quos
sacrificales <vocant>. et observat suam quaeque regio, ut dixi,
consuetudinem, uti conveniat fides. Item
solent etiam terminos scribere litteris singularibus. Quidam etiam numeros per
ordinem scribunt, quidam et signa defodiunt pro terminis. Quidquid ergo fuerit
[pro] loco termini et observetur, custodiri debetur, ut ab uno ad unum
derigatur; et si notae sunt, a nota ad notam: saepe enim plures et in uno
rigore sunt. Quidquid fuerit et quem admodum cumque observari solitum fuerit,
ita erit derigendum; quoniam, ut dixi, extremus finis intra quinque aut sex <pedes>
quaestionem habet: nam intra pedum VI possessionem usu nemo capit; itinera
saepe ad culturas pervenientibus tam latum locum occupant, aut in aratis intra
tot pedes aratrum circum arat. Si arboribus notatis fines observabuntur, videndum quae
partes arborum notatae sint. Notae
enim in propriis arboribus a foris ponuntur, ut arbores liberas in parte sua
nota relinquat. Si communes sunt arbores mediae, notantur utrimque, ut
notae ad utrumque pertineant, et ut appareant esse communes. Et in hoc genere
finitionis similiter dirigendum est.
|