Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De generibus controversiarum

IntraText CT - Text

  • Capp. V-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VI

5. Sunt et illae arbores aliquando loco finitionis, quae ante missae dicuntur. Et omnia genera quae insunt finitionum (ut puta in uno agro esse omnia) persequenda erunt. Nam si fossa erit finalis, videndum utrum unius aut utrius partis, et si in extremo fine facta; itemque <via> utrum publica aut vicinalis aut duum communis aut privata alterius; item rivis si observabitur finis, utrum naturalis sit rivus aut ex fossis arcessita aqua rivum fecerit, et utrum privatus observari aut communis debeat; [si] iugis autem montium, quae ex eo nomine accipiuntur, quod continuatione ipsa iugantur; nam et his quae summis montibus excelsissima sunt divergia aquarum, ex quo summo loco aqua in inferiorem partem divergit; si vepribus, at qualibus, privatis aut communibus; superciliis, quae loca sunt ex plano in brevi clivo devexa intra pedes altitudinis XXX: alioquin iam collis est.

6. Quae observationem hanc habent, ut ex eis superior possessor in planum usque descendat et sibi defendat omnem locum devexum; si rigoribus, cuiusque rigores observantur, et an normales. quod saepe in agris adsignatis invenitur: et aliquando unus quisque rigor inter multos vicinos finem facit; si marginibus, quae res oculorum est, nequid malignitate exaretur, similiter nequid a vicinis accersiri possit, ut marginibus coepti finitique loci inveniri possint; si limitibus, quod fuerit ex communibus, a medio, ex privatis, ab extremis rigor observandus constituendusque. <Sed consuetudines usque regionum nobis intuendae, nequid novi a nobis fieri videatur: ita enim fides professioni constabit, si maxime secundum morem regionis et nosmet quaestiones tractaverimus. De loco si agitur - quae res hanc habet quaestionem, ut nec ad formam nec ad ullum scripturae revertatur exemplum, sed tantum 'hunc locum [nam] hinc dico esse', et alter ex contrario similiter. Quae res ex similitudine fere culturae comparationem accipit: si incultus erit, id est si silva, cuius sit aetatis; et si par caesurae aetas, nequid arbores, ut solent, relictae, quas ante missas vocant, et silvarum quoque aetates an sint pares. Et si vineae, similiter in comparatione: an ordines aequidistantes, an pari condicione, et an simili sint genere vitium. Constabit tamen rem magis esse iuris quam nostri operis, quoniam saepe usu capiuntur loca quae in biennio possessa fuerint. Respiciendum erit tamen, quem admodum solemus videre quibusdam regionibus particulas quasdam in mediis aliorum agris, nequis similis huic interveniat. Quod in agro diviso accidere non potest, quoniam continuae possessiones et adsignantur et redduntur; et si forte incidit tale aliquid, commutatur locus pro loco, ut continua sit possessio. Ita, ut dixi, in adsignatis fieri non potest. Argumentum itaque prudentiae est quam professionis. Praeterea solent quidam complurium fundorum continuorum domini, ut fere fit, duos aut tres agros uni villae contribuere et terminos qui finiebant singulos agros relinquere: desertisque villis ceteris praeter eam, cui contributi sunt, vicini non contenti suis finibus tollunt terminos, quibus possessio ipsorum finitur, et eos, quibus inter fundos unius domini fines observantur, sibi defendunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License