|
7.
Ita et haec respicienda erunt. Item quidam curant in extremis finibus fundorum suorum
ponere per circuitum aliquod genus arborum, ut quidam pinos aut fraxinos, alii
ulmos, alii cypressos, item alii soliti sunt relinquere qualecumque genus in
extremo fine intactas, ex quibus neque frondem neque lignum neque cremium
caedant. Ita et hoc observandum. Praeterea consuetudines finitionum inspectae
cum fuerint, novitas habet suspicionem. Ut puta si terminus finem faciet per alium
tractum, quare subito ad aliud genus finitionis transeatur, aut ad fossam aut
ad veprem aut viam aut genus quod appellamus supercilium aut arbores quae ante
missae sunt, suspicio <est>. Sic tamen constabit <fides> De modo
quaestiones fere in agris divisis et adsignatis nascuntur, item quaestoriis,
[et] vectigalibus subiectis, quoniam scilicet in aere <et> in scriptura
modus conprehensus est. Quod semper erit ad formam. Respiciendum et hoc, si
duobus possessoribus conveniat aliquid ex modo illo, qui aere et in scriptura
formae continetur, licet dominus aliquid vendidit.
8. Namque hoc comperi in Samnio, uti
quos agros veteranis divus Vespasianus adsignaverat, eos iam ab ipsis quibus
adsignati erant aliter possideri. Quidam enim emerunt aliqua loca,
adieceruntque suis finibus et ipsum, vel via finiente vel flumine vel
aliquolibet genere: sed nec vendentes ex acceptis suis aut ementes
adicientesque ad acceptas suas certum modum taxaverunt, sed ut quisque modus
aliqua, ut dixi, aut via aut flumine aut aliquo genere finiri potuit, ita
vendiderunt emeruntque. Ergo
ad aes quomodo perveniri potest, si ad possessiones, sicut dixi, duobus, inter
quos controversia est, convenerit? In eis autem qui vectigalibus subiecti sunt,
fere proximus quisque possessioni suae iunxit. Ita ex hoc genere agrorum magnae
quaestiones emptionis sive conductionis ad se pertinere probaverint, ut fere
fit: nisi utra pars hoc faciat, penes possessorem remanebit. solent vero modum
quidam in locationibus agrorum comprehendere, atque ita cavere, FUNDUM ILLUM,
IUGERA TOT, IN SINGULIS IUGERIBUS TANTUM.
|