Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De generibus controversiarum

IntraText CT - Text

  • Capp. IX-X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-X

9. Ita si in ea regione agetur, ubi haec erit consuetudo, ad cautiones scilicet respiciendum erit. Inter quos disputabitur acta utriusque mensura: si nihil ad cautionem conveniat, id est neutrius possessio modum cautione comprehensum inpleat, magna erit rei confusio, quaerendumque nequid in universa regione magis opinione quam mensura modum complecti soliti sint. Item quidam vendentes ementesque agros soliti sunt modum cautione complecti; quod ipsum videndum, nequid, ut supra dixi, opinione, non mensura, modum taxent. De iure subsicivorum subinde quaestiones moventur. subsiciva autem ea dicuntur quae adsignari non potuerunt, id est, cum sit ager centuriatus, aliqua inculta loca quae intra centurias erant, non sunt adsignata. haec ergo subsiciva aliquando auctor divisionis aut sibi reservavit, aut [alicui, id est aut] aliquibus concessit aut rebus publicis aut privatis personis; quae subsiciva quidam vendiderunt, quidam vectigalibus certo tempore locant. Inspectis ergo perscrutatisque omnibus condicionibus inveniri poterit, quid sequi debeamus. Sed et illud meminerimus.

10. Cum divus Vespasianus subsiciva omnia, quae non vendidissent aut aliquibus personis concessa essent, sibi vindicasset, itemque divus Titus a patre coeptum hunc ritum teneret, Domitianus [imp.] Per totam Italiam subsiciva possidentibus donavit, edictoque hoc notum universis fecit. Cuius edicti verba, itemque constitutiones quasdam aliorum principum itemque divi Nervae, in uno libello contulimus. De iure territoriorum paene omnem percunctationem tractavimus, cum de condicionibus generatim perscriberemus. de quibus quid possimus aliud suadere, quam ut leges, ut supra dixeram, perlegamus, <et> ut interpretentur secundum singula momenta? Utrum suis condicionibus remaneant fines ab antiquis observati, an aliquid adiectum aut ablatum sit; et quomodo observata sint territoria, aliquando summis montium iugis et divergiis aquarum, aliquando limitibus perductis, aliquando ipsius divisionis derectione. Ita, ut diximus, leges semper curiose perlegendae interpretandaeque erunt per singula verba. Et [si] ita vim legum perscrutandam suadeo, ac si, ut ita dixerim, per articulamenta membrorum pertemptari solent corpora. De via et actu et itinere et ambitu et accessu et ruius et vallibus fossis fontibus saepe moventur contentiones. quae omnes partes non nostram sed forensis officii, id est iuris civilis, operam exigunt: nos vero tunc eis intervenimus, cum aut derigendum aliquid est quaestionibus aut, si forma aliqua aliquid notatum invenitur, repetendum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License