Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De generibus controversiarum

IntraText CT - Text

  • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. I-II

1. Nunc de generibus controversiarum perscribam, quae solent in quaestionem deduci. Sunt autem haec de alluvione atque abluvione, de fine, de loco, de modo, de iure subsicivorum, de iure territorii. [Item genera controversiarum.] De alluvione observatio haec est: [non] quod de occupatoriis agetur agris, [sed] quidquid vis aquae abstulerit, repetitionem nemo habebit. Quae res necessitatem ripae muniendae iniungit, ita tamen ne alterius damno quicquam faciat qui ripam muniet. Si vero in divisa et adsignata regione tractabitur, nihil amittet possessor, quoniam formis per centurias certus cuique modus adscriptus est. Circa Padum autem cum ageretur, quod flumen torrens et aliquando tam violentum decurrit, ut alveum mutet et multorum late agros trans ripam, ut ita dicam, transferat, saepe etiam insulas efficiat, [ad] Cassius Longinus, prudentissimus vir, iuris auctor, hoc statuit, ut quidquid aqua lambiscendo abstulerit, id possessor amittat, quoniam scilicet ripam suam sine alterius damno tueri debet; si vero maiore vi decurrens alveum mutasset, suum quisque modum agnosceret, quoniam non possessoris neglegentia sed tempestatis violentia abreptum apparet;

2. si vero insulam fecisset, a cuius agro fecisset, is possideret; aut si ex communi, quisque suum reciperet. Scio enim quibusdam regionibus, cum adsignarentur agri, adscriptum aliquid per centurias et flumini. Quod ipsum providit auctor dividendorum agrorum, ut quotiens tempestas concitasset fluvium, quo excedens [alpes] alveum per regionem vagaretur, sine iniuria cuiusquam deflueret; cum vero ripis suis curreret, proximus quisque uteretur modum flumini adscriptum. Nec erat iniquum, quoniam maiores imbres aliquando excedere aquam iubent ultra modum flumini adscriptum et proximos cuiusque vicini agros inundare. Dictos tamen agros, id est hunc omnem modum qui flumini per centurias ascriptus erat, res publica populi quorundam vendidit: in qua regione si de alluvione agetur, magnae quaestiones erunt, ut secundum aes quidquid venditum est restituatur emptori. In quaestoriis vectigalibus agris fere eadem observatio est quae et in adsignatis, quoniam secundum formas disputatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License