| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Hyginus Gromaticus De generibus controversiarum IntraText CT - Text |
|
|
|
Capp. III-IV3. De fine si agetur - quae res intra pedum quinque aut sex latitudinem quaestionem habet quoniam hanc latitudinem vel iter culturas accedentium occupat vel circumactus aratri; quod usu capi non potest: iter enim non, quia ad culturas perveniatur, capitur usu [id est quod in usu biennio fuit] - finis enim multis documentis servabitur, in quo intuendum, utrum terminibus, aut arboribus notatis, aut fossis, aut viis, aut rivis, aut iugis montium, aut divergiis aquarum, aut, ut solet, vepribus, aut superciliis, aut rigoribus et saepe normalibus, aut, ut conperi aliquibus locis, inter arva marginibus quibusdam tamquam [pulvini sunt ex glarea Tiberis limites constituti pulvinis, saepe etiam limitibus. [Item petras notatas, quae in finibus sunt, pro terminis habebitis] his enim fere generibus solent fines observari. [in quo intuendum.] Si terminibus finem vides derigi, quales sint termini, considerandum est. Solent plerique lapidei esse. At vide <e quo lapide, quoniam quique consuetudines fere per regiones suas habent. 4. Alii ponunt siliceos, alii Tiburtinos, alii enchorios, alii peregrinos, alii autem politos et scriptos, alii aut robureos aut ex certa materia ligneos, quidam etiam hos quos sacrificales <vocant>. et observat suam quaeque regio, ut dixi, consuetudinem, uti conveniat fides. Item solent etiam terminos scribere litteris singularibus. Quidam etiam numeros per ordinem scribunt, quidam et signa defodiunt pro terminis. Quidquid ergo fuerit [pro] loco termini et observetur, custodiri debetur, ut ab uno ad unum derigatur; et si notae sunt, a nota ad notam: saepe enim plures et in uno rigore sunt. Quidquid fuerit et quem admodum cumque observari solitum fuerit, ita erit derigendum; quoniam, ut dixi, extremus finis intra quinque aut sex <pedes> quaestionem habet: nam intra pedum VI possessionem usu nemo capit; itinera saepe ad culturas pervenientibus tam latum locum occupant, aut in aratis intra tot pedes aratrum circum arat. Si arboribus notatis fines observabuntur, videndum quae partes arborum notatae sint. Notae enim in propriis arboribus a foris ponuntur, ut arbores liberas in parte sua nota relinquat. Si communes sunt arbores mediae, notantur utrimque, ut notae ad utrumque pertineant, et ut appareant esse communes. Et in hoc genere finitionis similiter dirigendum est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |