Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De generibus controversiarum

IntraText CT - Text

  • Capp. VII-VIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. VII-VIII

7. Ita et haec respicienda erunt. Item quidam curant in extremis finibus fundorum suorum ponere per circuitum aliquod genus arborum, ut quidam pinos aut fraxinos, alii ulmos, alii cypressos, item alii soliti sunt relinquere qualecumque genus in extremo fine intactas, ex quibus neque frondem neque lignum neque cremium caedant. Ita et hoc observandum. Praeterea consuetudines finitionum inspectae cum fuerint, novitas habet suspicionem. Ut puta si terminus finem faciet per alium tractum, quare subito ad aliud genus finitionis transeatur, aut ad fossam aut ad veprem aut viam aut genus quod appellamus supercilium aut arbores quae ante missae sunt, suspicio <est>. Sic tamen constabit <fides> De modo quaestiones fere in agris divisis et adsignatis nascuntur, item quaestoriis, [et] vectigalibus subiectis, quoniam scilicet in aere <et> in scriptura modus conprehensus est. Quod semper erit ad formam. Respiciendum et hoc, si duobus possessoribus conveniat aliquid ex modo illo, qui aere et in scriptura formae continetur, licet dominus aliquid vendidit.

8. Namque hoc comperi in Samnio, uti quos agros veteranis divus Vespasianus adsignaverat, eos iam ab ipsis quibus adsignati erant aliter possideri. Quidam enim emerunt aliqua loca, adieceruntque suis finibus et ipsum, vel via finiente vel flumine vel aliquolibet genere: sed nec vendentes ex acceptis suis aut ementes adicientesque ad acceptas suas certum modum taxaverunt, sed ut quisque modus aliqua, ut dixi, aut via aut flumine aut aliquo genere finiri potuit, ita vendiderunt emeruntque. Ergo ad aes quomodo perveniri potest, si ad possessiones, sicut dixi, duobus, inter quos controversia est, convenerit? In eis autem qui vectigalibus subiecti sunt, fere proximus quisque possessioni suae iunxit. Ita ex hoc genere agrorum magnae quaestiones emptionis sive conductionis ad se pertinere probaverint, ut fere fit: nisi utra pars hoc faciat, penes possessorem remanebit. solent vero modum quidam in locationibus agrorum comprehendere, atque ita cavere, FUNDUM ILLUM, IUGERA TOT, IN SINGULIS IUGERIBUS TANTUM.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License