|
1.
Nunc papilionum tensionem cohortium supra scriptarum ostendimus. Papilio unus occupat pedes X, accipit
incrementum tensurae pedes II, tegit homines VIII. Plena centuria habet milites
LXXX: erunt papiliones X, qui decurrunt in longitudine pedum CXX. Nam quod ad
latitudinem [est] hemistrigii pedum XXX attinet, papilioni dantur pedes X,
armis pedes V, iumentis pedes VIIII: fiunt pedes XXIIII; hoc bis XLVIII:
quoniam, cum contrariae tendent, efficitur striga pedum LX, reliqui pedes XII
qui conversantibus spatio sufficient. Haec
pedatura ad plenam centuriam est computata. Ex quibus in
vigiliis singulis <quaterni> erunt et non plus quam octonos papiliones
singulae tendunt. Ita fiet ut centurio eorum in eadem pedatura eorum papilionum
tensionem accipiat; alioquin plus dari oportuisset.
2. Legiones, quoniam
sunt militiae provinciales fidelissimae, ad vallum tendere debent, ut opus
valli tueantur et exercitum gentibus imperatum suo numero corporali in muro
teneant. Quando autem supplementa plura fuerint, ubi necesse est cohortis
pedaturam extendere, servata latitudine hemistrigii, et id pede manenti, eam
mutabimus, ut quibus fuit CXX per CLXXX, sic sit XC per CCXL, in modum formae
subiectae, vel LX per CCCLX, similiter ut forma ostenditur. XXX enim pedes per
DCCXX cohors <in> unum occupat: nunc, quotiens latitudo duplicatur,
longitudo pariter minuetur. Quodsi legiones plures acceperimus et supplementa
pauciora, ut necessarium sit cohortis circa vallum crebrius ponere, convertimus
pedaturam: quod fuerit signis, tabulino <erit> nec hemistrigia mutabimus
ratione tensurae suae. Cuiusque generis <formam> subiecimus. Aliquando
cohorti CL per CL solet adsignari, sed, in quantum fieri potest, devitari debet
de eo, quod centuriae suo ordine tendere non poterint et pedatura cohortis una
parte nudabitur, sicut forma subiecta est.
|