3. Cohors prima
causa signorum et aquilae intra viam sagulariam et, quoniam duplum numerum
habet, duplam pedaturam accipiet, utputa signis pedes CXX, tabulino pedes
CCCLX, vel signis <pedes> CLXXX, tabulino pedes CCXL; formae ratio ut
reliquis. Igitur si legiones impares, hoc est tres, acceptae fuerint, duae
primae lateribus praetorii per rigorem viae sagularis tendere debebunt, alia in
praetentura similiter per rigorem viae sagularis intrantibus portam praetoriam
parte laeva; dextra cohors contraria tendat ut possit exercitus combinatus
educi.
4. Quotiens autem
quinque vel sex legiones acceptae fuerint, binae cohortes primae lateribus
praetorii tendere debebunt, duae in praetentura supra quibus valetudinaria,
deinde vexillarii vel cohors secunda; et si res exiget, cohors peditata
quingenaria loco vexillariorum solet superponi, et si strictior fuerit
pedatura, cohorti legionariae dari debet, sed numero suo, ut CXX pedes
valetudinarium et reliqua quae supra tendent accipiant, hoc est veterinarium et
fabrica, quae ideo longius posita est ut valetudinarium quietum esse
convalescentibus posset. Quorum pedatura in singulas species ad homines CC
solet computari.
|