Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XIII-XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XIV

13. Viae vicinariae ideo dantur percurrentes proxime sagularem, ut ad eruptionem exercitus expediti progredi possint.

14. Nunc praetenturae rationem exponam. Via principalis quae est inter portas dexteriorem et sinistriorem, quae a principiis nomen obtinet, esse debet latitudine eadem qua opus pedum LX quod est inter vallum et legiones et ideo a quibusdam intervallum est cognominatum. Item via quae ducit ad portam praetoriam, - a praetorio sine dubio via praetoria dicitur - , latitudine, ut supra, pedum LX, propter quam rigore tensurae suae superiores strigae in praetentura non percurrunt, quoniam ad viam praetoriam signa spectare debebunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License