Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXI-XXII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXI-XXII

21. Castra, in quantum fieri potuerit, tertiata esse debebunt, ut flatus aurae aestus exercitus leniat. Hoc dixi tertiata, utputa longum pedes IICCCC, latum pedes MDC. Si longiora fuerint, classica dicentur nec bucinum in tumultu ad portam decimanam facile potuerit exaudiri; si latiora fuerint, proxime quadraturam sequens est dictatio.

22. Quantum attinet ad ea quae sunt necessaria, satis, puto, diligenter rettulimus, et si quae rationes adhuc fuerint necessariae, suo referam loco. Praeterea munitionem castrorum et soli electionem <in> statuenda metatione <et> artem iniquitates locorum vitandi ne praeterisse videar, breviter in parte ima exponam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License