Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XXXV-XXXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXV-XXXVI

35. Reliquum autem numerum, sicut retenturam, computemus ut sciamus similiter quot hemistrigia nascantur. Fit numerus, cum pedatura valetudinarii, veterinarii et fabricae quae in unum ad DC homines computantur, VIII. Sumimus dimidiam: fit IIII: hoc erit partis dimidiae; est DC pedum per longitudinem, quod <D> homines capiet; ut diximus peditem adiectam quintam ad pedem accipere, nihil itaque intersit an ad numerum computatum quintam partem adiciamus, an vero ex longitudine, ut nunc DC pedum, deducamus partem VI. Reliqui quingenti, tot homines capiet hemistrigium.

36. Sed habemus numerum IIII; videmus quotiens <D> habeo: quod est VIII; totidem hemistrigia nascuntur. Fit CCXL, et superiores computati alarium pedes CCC; fit in unum DXL. Poterunt esse tensurae cohortium III; faciunt pedes DCCXX, ex quibus decedit quod numerus occupat, pedes DXL: reliqui pedes CLXXX quo VI hemistrigia nascuntur. Ut nunc vicinaria via super cohortem primam, item numero quattuor pedum denum: fit in vias pedes LX; reliqui pedes CXX, quod scamnis tribunorum et legatorum, singulis LX pedes, adsignabimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License