Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hyginus Gromaticus De munitionibus castrorum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XXXVII-XXXVIII37. Nunc si metator mille homines super numerum compositum <acceperit, ut> in eadem pedatura locus adsignetur, sic faciemus. Quoniam partis dimidiae D esse constat, quos capiet hemistrigium, deducamus scamnis pedes X et viam de inter alas tollamus, quae tunc datur si pedatura permittet; fiunt pedes XXX: erit hemistrigium, quod D homines postea acceptos recipiet. 38. Nunc e contrario similiter numeris compositis deducamus homines M, quorum est pedatura striga pedum LX. Dabimus scamno legatorum pedes LXXX, tribunorum pedes LXX et viam inter alas reponimus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |