Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De munitionibus castrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. XVII-XVIII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XVII-XVIII

17. Quantum autem ad retenturam pertinet, via quae est super praetorio, per cuius rigorem utraque parte, cum maior exercitus est, hoc est quinque legiones et supra, portae quintanae dari solent, accipere debet latitudinem pedum XL; si portae ibi datae fuerint, L pedes accipiet, et cognominatur etiam quintana causa copiarum.

18. Quaestorium dicitur quod aliquando quaestores ibi pedaturam acceperint; quod est supra praetorium in rigore portae quae <a> cohortibus decimis ibi tendentibus decimana est appellata. Quaestorium minore esse debet latitudine quam praetorium, ut strigae statorum posticum praetorii proximae sint. In quo maxime legati hostium et obsides; et si qua praeda facta fuerit, in quaestorio ponitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License