1. Inter omnes
mensurarum ritus sive actus eminentissima traditur limitum constitutio. Est
enim illi origo caelestis et perpetua continuatio, cum quadam latitudine
recturae dividentibus ratio tractabilis, formarum pulcher habitus, ipsorum
etiam agrorum speciosa designatio. constituti enim limites non sine mundi
ratione, quoniam decumani secundum solis decursum diriguntur, kardines a poli
axe. Unde primum haec ratio mensurae constituta ab Etruscorum haruspicum [vel
auctorum habet, quorum artificium] disciplina; quod illi orbem terrarum in duas
partes secundum solis cursum diviserunt, dextram appellaverunt quae
septentrioni subiacebat, sinistram quae ad meridianum terrae esset, <ab
oriente ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret;
2. alteram lineam
duxerunt a meridiano in septentrionem, et a media ultra antica citra postica
nominaverunt. Ex quo haec constitutio liminibus templorum adscribitur.
Ab hoc exemplo antiqui mensuras agrorum normalibus longitudinibus incluserunt.
Primum duos limites constituerunt: unum, qui ab oriente in occidentem dirigeret.
Hunc appellaverunt duocimanum ideo, quod terram in duas partes dividat et ab eo
omnis ager nominetur. Alterum a meridiano ad septentrionem; quem kardinem
nominaverunt a mundi kardine. Duocimanum
postea decimanum appellaverunt. Quare a decem potius quam a duobus? Sicut
dipundium nunc dicimus duopondium, et quod dicebant antiqui duoviginti nunc
dicimus viginti, similiter duocimanus decimanus est factus. Reliquos
limites fecerunt angustiores, et qui spectabant in orientem prorsos, qui ad
meridianum, transversos appellaverunt. Limites autem appellati a limo, id est
antiquo verbo transversi: nam et limum cinctum ideo quod purpuram transversam
habeat, item limina ostiorum.
3. Postea et prorsos et transversos
limites appellaverunt a liminibus, quod per eos agrorum itinera serventur.
Postea apud quosdam nomina a loci natura acceperunt, et qui ad mare spectant
maritimi appellantur, qui ad montem, montani. Omnis ergo huius [mensurae et]
recturae longitudo rationaliter limes appellatur: nec interest quicquam,
decimanum aut limitem dicamus. Decimanus autem primus maximus appellatur, item
kardo: nam latitudine ceteros praecedunt. Alii limites sunt actuarii, atque
alii linearii. Actuarius limes est, qui primus actus est, et ab eo quintus
quisque; quem si numeres cum primo, erit sextus, quoniam quinque centurias sex
limites cludunt. Reliqui
medii limites linearii appellantur, in Italia subruncivi. Actuarii autem, extra
maximos decimanum et kardinem, habent latitudinem ped. XII. Per hos iter populo
sicut per viam publicam debetur: id enim cautum est lege Sempronia et Cornelia
et Iulia. Quidam ex his latiores sunt quam ped. XII,
ut hi qui sunt per viam publicam militarem acti: habent enim latitudinem viae
publicae. Linearii limites a quibusdam mensurae tantum disterminandae causa
sunt constituti, et si finitimi interveniunt, latitudinem secundum legem
Mamiliam accipiunt. In Italia etiam itineri publico serviunt sub appellatione
subruncivorum: habent latitudinem ped. VIII. Hos conditores coloniarum fructus
asportandi causa publicaverunt. Nam et possessiones pro aestimio ubertatis angustiores
sunt adsignatae: ideoque limites omnes non solum mensurae sed et publici
itineris causa latitudines acceperunt. Secundum antiquam consvetudinem limites
diriguntur. Quare non omnis agrorum mensura in orientem potius quam in
occidentem spectat. In orientem sicut aedes sacrae. Nam antiqui architecti in
occidentem templa recte spectare scripserunt: postea placuit omnem religionem
eo convertere, ex qua parte caeli terra inluminatur. sic et limites in orientem
constituuntur.
|