Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
Constitutio limitum

IntraText CT - Text

  • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IV-VI

4. Multi ignorantes mundi rationem solem sunt secuti, hoc est ortum et occasum, quod is semel conprehendi ferramento non potest. Quid ergo? Posita auspicaliter groma, ipso forte conditore praesente, proximum vero ortum conprehenderunt, et in utramque partem limites emiserunt, quibus kardo in horam sextam non convenerit. Et quidam, ne proximarum coloniarum limitibus ordinatos limites mitterent, relicta caeli ratione mensuram constituerunt, qua tantum modus centuriarum et limitum longitudo constaret. Quidam agri longitudinem secuti: et qua longior erat, fecerunt decimanum. quidam in totum converterunt, et fecerunt decimanum in meridianum et kardinem in orientem, sicut in agro Campano qui est circa Capuam. Modum autem centuriis quidam secundum agri amplitudinem dederunt; in Italia triumviri iugerum quinquagenum, aliubi ducenum; Cremonae iugerum CCX; divus Augustus in Veturia Emeritae iugerum CCCC, quibus divisionibus decimani habent longitudinis actus XL, kardines actus XX, decimanus est in orientem.

5. Quibusdam deinde coloniis perticae fines, hoc est primae adsignationis, aliis limitibus, aliis praefecturae continentur. In Emeritensium finibus aliquae sunt praefecturae, quarum decimani aeque in orientem diriguntur, kardines in meridianum: sed in praefecturis Mullicensis et Turgaliensis regionis decimani habent actus XX, kardines actus XL. Nam et in alia praefectura aliter conversi sunt limites, ut habeant in aeris inscriptionibus inter limitem novum et veterem iugera forte CXX: haec sunt alterius partis subsiciva. Hae deinde agrorum divisiones lapidum inscriptionibus tam variis continentur quam et limitum actibus. Alii vertices, alii latera, regionibus suis obsecundantes, multi tantum decimani maximi et kardinis lapides inscripserunt, reliquos sine inscriptione ad parem posuerunt; quos ideo quod nulla significatione appareat, a quoto loco numerentur, mutos appellant divus Augustus in adsignationibus suis numero limitum inscriptos lapides omnibus centuriarum angulis defigi iussit:

6. nam locatione operis huius non solum quod ad publicos limites pertineret iniunxit, verum etiam inter acceptas ne roborei deessent termini cavit. Inscripserunt quidam vertices lapidum et limitum tantum numerum significaverunt; alii ipsarum centuriarum, sic quem ad modum qui in lateribus inscripserunt. Vel in vertice lapides sic inscripserunt, quem ad modum in decimano maximo et in kardine solet: sic et ulteriores secundum numerorum suorum postulationem inscripserunt. Voluerunt autem limites inscriptionibus claudi ita, ut cuius centuriae essent lapides intelligeretur. Sic quoque haec inscriptio obscura est. Lapis autem in regione s. Et u. Hac ratione sic inscribitur [quemadmodum supra]; quarta enim illi lapidi portio clusaris vacat ab inscriptione; est ergo talis inscriptio s.D.V.K. In regione dextra et ultra eidem numeri sic inscribuntur. [Sic et] in regione sinistra et citra, in regione dextra et citra eidem numeri sic inscribuntur. Comparemus nunc omnes quattuor lapides in unum, et intueamur eorum quartas partes vacantes, quae in suis regionibus centurias litteris intra cludunt. Sic et in suo intervallo distantes centurias his inscriptionibus cludunt. Inspiciamus a maximo decimano et kardine [singulorum] lapidum inscriptiones. Latera autem lapidum recte inscribuntur, quoniam ampliores numeros capiunt; nam [in] verticibus inscribi non facile [omnia] possunt. Inscribitur [enim] lateribus D. D. LXXXXVIII V.K. LXXV. Quae inscriptio si ratione ponatur, est optima; licet et quomodo cumque inscripta sit, perito mensori non latebit, quoniam certus est lapis, quo centuria cluditur. Multos limitum constitutiones in errorem deducunt, dum aut inscriptionem parum intellegunt aut aliter limites numerant. Volunt esse quidam decimanum alium primum, alium maximum: et cum exierunt a decimano maximo, peractis centuriae actibus primum limitem numerant qui est secundus. Deinde ad agrum de quo agitur cum perveniunt, novam controversiam inveniunt et de aliis quam de quibus agitur acceptis litigant, dum volunt esse primos decimanos duos et duos kardines.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License