7. Hoc si esset, inter decimanum
maximum et quem volunt primum et centuria aliter appellaretur: forte diceretur
'inter decimanum maximum et primum'. Sed quoniam is ipse primus est qui et
maximus, continuo a decimano maximo et kardine centuria inscribitur D.D.I
V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. Erit ergo nobis is
primus qui et maximus. Sed et de limitibus quintariis quintum quemque
quintarium volunt. Porro autem inter quintum et quintarium interest aliquid:
quintus est qui quinto loco numeratur, quintarius qui quinque centurias cludit.
Hunc volunt esse quintum, qui est sextus. Nam et legum lationibus, quem admodum
perlatum est, sic caverunt, [ut] 'a decimano maximo quintus quisque spatio
itineris ampliaretur'. Erat sane interpretatio legis huius ambigua, nisi eorum
temporum formae sextum quemque limitem latiorem haberent significatione qua
solent minores.
8. Tractemus nunc diligentius quid
dixerint. A DECIMANO MAXIMO
QUINTUM QUEMQUE LATIOREM. A decimano: quoniam decimanus erat, positi sunt
deinde quinque limites, quorum novissimus factus est latior; his quom decimanus
accessit, sex fiunt. Eandem observationem et in reliqua limitum parte esse
voluerunt: quem ad modum a decimano maximo quinque limites ducebantur, quorum
esset summus latior, sic et ab eo quintario, cui iam spatium definitum erat,
quinque adiectis limitibus summo latitudinem suam servari placuit. Quem ad
modum ab antiquis acti sint limites, tractare coepimus: itaque persequi omnia
non alienum iudico. Foeda est enim culpa neglegentiae, cum de constitutione
disputemus, praeterire tot operum exemplaria. Finitis ergo ampliorum bellorum
operibus, augendae rei publicae causa inlustres Romanorum viri urbes
constituerunt, quas aut victoribus populi Romani civibus aut emeritis militibus
adsignaverunt et ab agrorum nova dedicatione culturae colonias appellaverunt.
9. Victoribus autem
adsignatae coloniae his qui temporis causa arma acceperant: non enim tantum
militum incremento rei publicae populus Romanus habuit; erat tunc praemium
terra et pro emerito habebatur. Multis legionibus contigit bella feliciter
transigere et ad laboriosam agri culturae requiem primo tirocinii gradu
pervenire: nam cum signis et aquila et primis ordinibus ac tribunis
deducebantur, modus agri pro portione officii dabatur. Ferunt quidam postea
indictum modum belli, et expleta centesima hostium congressione ad colendarum
deductos terrarum agros. Divus Iulius, vir acerrimus et multarum gentium
domitor, tam frequentibus bellis militem exercuit, ut dum victorias numeraret,
congressionum multitudinem oblivisceretur. Nam milites ultra stipendia emerita
detinuit, recusantes deinde veteranos dimisit, mox eosdem ipsos veniam commilitii
rogantes recepit, et post aliquot bella parta iam pace deduxit.
|