10. Aeque divus
Augustus [in] adsignata orbi terrarum pace exercitus, qui aut sub Antonio aut
Lepido militaverant, pariter et suarum legionum milites colonos fecit, alios in
Italia, alios in provinciis: quibusdam deletis hostium civitatibus novas urbes
constituit, quosdam in veteribus oppidis deduxit et colonos nominavit. Illas
quoque urbes, quae deductae a regibus aut dictatoribus fuerant, quas bellorum
civilium interventus exhauserat, dato iterum coloniae nomine numero civium
ampliavit, quasdam et finibus. Ideoque multis regionibus antiquae mensurae
actus in diversum novis limitibus inciditur: nam tetrantum veterum lapides
adhuc parent. Sicut in Campania finibus Minturnensium; quorum nova adsignatio
trans fluvium Lirem limitibus continetur: citra Lirem postea adsignatum per
professiones veterum possessorum, ubi iam opportunarum finium commutatione
relictis primae adsignationis terminis more arcifinio possidetur. Multis ergo
generibus limitum constitutiones inchoatae sunt. Quibusdam coloniis kardo
maximus et decimanus non longe a civitate oriuntur.
11. Nam in proximo
esse debent, immo, si fieri potest, ex ipsa colonia inchoari: sed quom vetusta
municipia in ius coloniae transferuntur, stantibus iam muris et ceteris
moenibus limites primos nisi a foris accipere non possunt. Multi facilitatem
agri secuti: et ubi plurimum erant adsignaturi, ibi decimanum maximum et
kardinem constituerunt. antiqui enim propter subita bellorum pericula non solum
erant urbes contenti cingere muris, verum etiam loca aspera et excelsa saxis
eligebant, ubi illis maximum propugnaculum esset et ipsa loci natura. Haec vicina
urbibus rupium multitudo limites accipere propter loci difficultatem non
potuit, sed relicta est, ut aut silvas rei publicae praestaret, aut, si
sterilis esset, vacaret. His urbibus, ut haberent coloniarum vastitatem,
vicinarum civitatium fines sunt adtributi, et in optimo solo decimanus maximus
et kardo constituti; sicut in Umbria finibus Spellatium.
12. Quibusdam
coloniis decumanum maximum ita constituerunt, ut viam consularem transeuntem per
coloniam contineret; sicut in Campania coloniae Axurnati. Decimanus maximus per
viam Appiam observatur: fines qui culturam accipere potuerunt, et limites
acceperunt: reliqua pars asperis rupibus continetur, terminata in extremitate
more arcifinio per demonstrationes et per locorum vocabula. Quibusdam coloniis
postea constitutis, sicut in Africa Admederae, decimanus maximus et kardo a
civitate oriuntur et per quattuor portas in morem castrorum ut viae amplissimae
limitibus diriguntur. Haec est constituendorum limitum ratio pulcherrima. Nam
colonia omnes quattuor perticae regiones continet et est colentibus vicina
undique, incolis quoque iter ad forum ex omni parte aequale. Sic et in castris groma ponitur in
tetrantem, qua velut ad forum conveniatur. Hanc constituendorum limitum
rationem servare debebimus, si huic postulationi vel locorum natura
suffragabit. saepe enim propter portum colonia ad mare ponitur. cuius fines
aquam non possunt excedere, hoc est litore terminantur; et cum sit colonia ipsa
in litore, fines a decimano maximo et kardine in omnes quattuor partes
aequaliter accipere non potest.
|