13. Quaedam propter
aquae commodum monti applicantur; quarum aeque decimanus maximus aut kardo
relictis locis interciditur ita, si trans montem coloniae fines perducuntur.
Multas colonias et ipsi montes finiunt; propter quod quattuor regionibus
aequaliter pertica non potest dividi, sed in alteram partem tota limitum
rectura servetur. Itaque si loci natura permittit, rationem servare debemus:
sin autem, proximum rationi; non quo minus aliquid de finibus fiat aut
amissionis periculum habeat: si aliter egerimus, mensura sua uni cuique
constabit, decimani suo nomine appellabuntur, tantundem kardines, fines
terminis obligabuntur, nihil operi deerit nisi ratio, habebit tamen inter
professores existimationem. Nam nec illis coloniis hoc nomine quicquam iniuriae
factum est, quod kardines loco decimanorum observantur, decimani loco kardinum:
omnis limitum connexio rectis angulis continetur, extremitas mensuraliter
obligata est, nihil res publica, nihil possessor de finibus queritur;
14. constat illis ratio mensurae,
limitum ratio non constat, et potest dici mensura orbis alterius aut certe
sinistra, hoc est inversa. Cum
ipsa kardinum appellatio a kardine mundi nominetur, quare ab oriente in
occidentem dirigatur, nulla est ratio. Quid ergo? Licet exitum decimanus
maximus non habeat oppositis montibus aut mari, habeat tamen rationem, et ab eo
in eam partem qua defecerit aeque suo intervallo centuriae nominentur. Quaerenda
est ergo huius rationis origo. Multi ita ut supra diximus solis ortum et
occasum conprehenderunt, qui est omni tempore mobilis nec potest secundum
cursum suum conprehendi, quoniam ortus et occasus signa a locorum natura varie
ostenduntur. Sic et limitum
ordinatio hac ratione conprehensa semper altera alteri disconvenit. Hos qui ad
limites constituendos hac ratione sunt usi, fefellit mundi magnitudo, qui [se]
ortum et occasum pervidere crediderunt: aut forte scierunt errorem et
neglexerunt, ei contenti tantum regioni ortum et occasum demetiri.
15. Immo contendisse
feruntur ortum eum esse singulis regionibus, unde primum sol appareat, occasum,
ubi novissime desinat: hactenus dirigere mensuram laboraverunt. Quid quod nec
illa ipsa regione solis conspectus recte potest deprehendi, nisi aequalibus ab
ortu et occasu diastematibus ferramentum ponatur; quod in qua parte sit scire
difficile est, quoniam in diversis orbis terrarum partibus mensurae aguntur. Et
illa ipsa regione, <si> sit illi forte ex altera parte campus per multa
milia, mons ex altera et propior ferramento, necesse est ex illa parte
apertiore sol longius conspiciatur, ex hac deinde, qua mons inminet, parere
cito desinat. Et si kardo a monte non longe nascatur sive decimanus, quomodo
potest cursus conprehendi recte, cum ferramento sol occiderit et trans montem
sol adhuc luceat et eisdem ipsis adhuc campis in ulteriore parte resplendeat?
Quaerendum est primum quae sit mundi magnitudo, quae ratio oriundi aut
occidendi, quanta sit mundo terra. Advocandum est nobis gnomonices summae ac
divinae artis elementum: explicari enim desiderium nostrum ad verum nisi per
umbrae momenta non potest.
|