16. Ortum enim aut
occasum ne ab extrema quidem parte orbis terrarum pervidere quisquam potest,
cum a sapientibus tradatur terram punctum esse caeli et infra solem amplo
diastemate spiritum sumere. Nam et Archimeden, virum praeclari ingenii et
magnarum rerum inventorem, ferunt scripsisse, quantum arenarum capere posset
mundus, si repleretur. Credamus ergo illum divinarum rerum magnitudinem ante
oculos habuisse. Qua ratione, dicamus, tot saeculis unus mortalium hoc scire
potuerit? Unus propter hoc laboravit et per incrementa umbrarum deprehendit. Caeli autem punctum terram esse [certam]
sic describunt, quod dicant a polo ad Saturni circulum intervallum esse quod
Graeci hemitonion appellant; a Saturno deiude ad Iovem hemitonion; ab hoc
deinde ad Martem tonon; a Marte deinde ad solem ter tantum esse quantum a polo
ad Saturnum, hoc est trihemitonion; a sole deinde tantum esse ad Venerem,
quantum a Saturno ad Iovem, hemitonion; a Venere deinde ad Mercurium
hemitonion; a Mercurio deinde ad lunam tantundem, hemitonion; a luna ad terram
tantum quantum a polo ad Iovem, tonon. Sic terram punctum caeli esse ostendunt:
nam et ars musica per haec diastemata constare fertur. Solem autem ampliorem aliquot
partibus quam terram describunt, et quod palam est ab eo inluminari diem,
noctem esse in dimidium ipsius terrae obumbrationem. Polum ipsum quinque
circulis dividunt in sex partes. Sicut ait Vergilius:
quinque
tenent caelum zonae. Quarum una coruscosemper sole rubens et torrida semper ab
igni.Quam circum extremae dextra laevaque trahunturcaeruleae, glacie concretae
atque imbribus atris.Has inter mediamque duae mortalibus aegrismunere concessae
diuum, et via secta per ambas,obliquus qua se signorum verteret ordo.
Quinque
ergo circulis haec nomina adsignant. Summum, frigidissimae partis finem,
septentrionalem appellant; secundum ab eo solistitialem; ab hoc deinde qui
medium polum dividit, aequinoctialem, quod in eum sol diei et noctis horas
aequet.
17. Ab hoc deinde qui est
aequinoctiali proximus, brumalem appellant: nam et solistitiali est ordinatus. Septentrionali deinde sescontrarium
austrinalem appellant. Circulus autem zodiacus, cuius fines sol negatur
excedere, ex circulo aequinoctiali ad brumalem per diagonum extenditur ita, ut
meridianum circulum ex utraque parte medium secet. Per hunc sol, hoc
est intra, ire fertur et orbem terrarum viginti et quattuor horis circumire.
Harum ferunt XXIIII horarum iunctarum semper unum esse intervallum: nam
increscendi aut decrescendi inter ipsas horas alternam esse mutationem. Hoc
ipsum per umbrarum motus ostenditur. Nam cum sol orbem medium conscendit,
umbras omnium rerum in hoc nostro tetartemorio meridiano axi facit ordinatas. Ab
hoc enim exemplo sescontrariae partis, quae videtur eisdem horis inluminari,
umbra describitur. Dubium fortasse esset de parallelo nostri tetartemorii, si
secundum zodiaci circuli cursum oceanus meridianus interveniret.
18. nam totius terrae quattuor partes
mari dividuntur, nec ultra hominibus quartae partis ire permittitur. Sed
quoniam oceanus meridianus subiacet circulo meridiano, quem zodiacus medium
secat, apparet, inter aequinoctialem et meridianum circulum a media terra
quidquid est in oriente, ultra cursum solis esse, quam regionem quidam
sescontrariae partis appellant; et quidquid a media terra in occidente inter
brumalem et meridianum circulum subiaceat, nostrae esse partis, si solis cursum
sequamur; quoniam omnibus terris in hac parte in occidentem spectantibus umbras
in dextrum emittit, exceptis illis quae sunt ab Aegypti fine usque ad oceanum,
qua finit circulus aequinoctialis. Has terras ferunt inhabitare Arabas Indos et
alias gentes. Apud hos in occidentem spectantibus umbrae in sinistrum
emittuntur; ex quo apparet eos ultra solis cursum positos. Sicut ait Lucanus:
invisum vobis, Arabes, venistis in orbem, umbras mirati nemorum non ire
sinistras.
|