Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
Constitutio limitum

IntraText CT - Text

  • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

19. Nam et Aegypto medio die umbra consumitur. Ex hoc ibidem mediam terrae partem esse conprehendimus. Optimum est ergo umbram hora sexta deprehendere et ab ea limites inchoare, ut sint semper meridiano ordinati: sequitur deinde ut et orientis occidentisque linea huic normaliter conveniat. Primum scribemus circulum in loco plano in terra, et in puncto eius sciotherum ponemus, cuius umbra et intra circulum aliquando intret: certius est enim quam orientis et occidentis deprehendere. adtendemus quem ad modum a primo solis ortu umbra cohibeatur. Deinde cum ad circuli lineam pervenerit, notabimus eum circumferentiae locum. Similiter exeuntem umbram e circulo adtendemus, et circumferentiam notabimus. Notatis ergo duabus circuli partibus intrantis umbrae et exeuntis loco, rectam lineam a signo ad signum circumferentiae ducemus, et mediam notabimus. Per quem locum recta linea exire debebit a puncto circuli. Per quam lineam kardinem dirigemus, et ab ea normaliter in rectum decimanos emittemus: et ex quacumque eius lineae parte normaliter interverterimus, decimanum recte constituemus.

20. Est et alia ratio, qua tribus umbris conprehensis meridianum describamus. Loco plano gnomonem constituemus A B, et umbras eius qualescumque tres enotabimus CDE. Has umbras normaliter conprehendemus, quanta latitudine altera ab altera distent. Si ante meridiem constituemus, prima umbra erit longissima: si post meridiem, erit novissima. Has deinde umbras pro portione ad multipedam in tabula describemus, et sic in terra servabimus. Sit ergo gnomon AB, planitia B. Tollamus umbram maximam et in planitia notemus signo C: secundam similiter in planitia notemus signo D; sic et tertiam signo E; ut sint in basi pro portione longitudinis suae BEBDBC. Eiciamus hypotenusas ex C in A et ex D in A. Nunc puncto A et intervallo E circulum scribamus. Ordinatas deinde lineas basi, hoc est planitiae, eiciamus in cathetum ex praecisuris hypotenusarum et circumferentiae, ex F in G et ex I in K. Longissimam deinde lineam GF maximae umbrae inprimemus, et ab signo B notabimus GF; secundam lineam umbrae secundae, notabimus KI. Deinde ex signo F et I rectam lineam eiciemus; itemque ex CD, finibus umbrarum. Hae duae lineae altera alteram conpraecident signo T. Eiciemus deinde rectam lineam ex T et E; quae erit ortus et occasus. Ex hac in rectum rectam lineam eiciemus, hoc est normaliter: haec erit meridiano ordinata. Eisdem signis tetrantem ipsum constituemus, et intuebimur quattuor caeli partes, quibus limitum ordinatio hac ratione constituta omni tempore convenit. Si locus, in quo colonia constituitur, cultus erit, ex ipsa civitate maximum decimanum et kardinem incipiemus, ita si colonia ab solo constituetur. Decimanum maximum autem et kardinem optimi mensores agere debebunt, idem et quintarios ad singula claudere, ne quis error operi fiat, quod post amplum actum emendare sine rubore difficile est. Quod si aut ferramenti vitium aut conspiciendi fuerit, vana contemplatio in uno quintario statim paret et tolerabilem habet emendationem. Subruncivi minus erroris habent periculum. Hos tamen aeque diligenter agere oportet, ne quam et hi recorrigendi moram praestent. Multi perpetuos limites egerunt et in illa operis perseveratione peccaverunt, sicut in veterum coloniarum finibus invenimus, frequentius in provinciis, ubi ferramento nisi ad interversuram non utuntur. Lineam autem per metas extendemus, et per eam ad perpendiculum cultellabimus. Actuarios palos suo quemque numero inscriptos inter centenos vicenos pedes defigemus, ut ad partitionem acceptarum mensura acta appareat. Limitibus secundum suam legem latitudines dabimus, et aperiri in perpetuum cogemus. Plurimum enim agentibus praestat acti limitis perpetua rectura: ex hoc deverti nisi per neglegentiam non potest. Cultis locis limitem sulcis optime servabimus. Prensis tamen in conspectu longinquo signis limitem agemus. Si vero in propinquo sint duo signa quae ex recta linea normaliter conspici possint, ut excussis longitudinibus longiorem lineam ad brevioris longitudinem signo posito aequemus, ex quo ad interversuram brevioris lineae rectam lineam iniungamus, quae sit duorum signorum conspectorum lineae ordinata, ferramento explicabimus.

21. Sit ergo forma conspectus ABCD. Nunc ex linea primum constituta, quae est inter B et D, conspiciamus signum quod est inter B et A. Prolato exiguum per rigorem ferramento normaliter paucas dictabimus metas ex signo E. Prolato iterum exiguum ferramento in signum F, signum conspiciemus ita ut rigorem ex E missum secet signum G, et quicumque numeri fuerint sic observabimus. Quomodo fuerit FE ad EG, si et FB tractabimus, erit longitudo conspectus inter B A. Eadem ratione et alteram partem conspiciemus. Quanto deinde longior fuerit, signo notabimus H, et ex hoc signo in B rectam lineam iniungemus, quae erit ordinata AC. Si limites post urbem constitutam inchoabimus, ex proximo decimanum maximum et kardinem incipiemus, eisque latitudinem secundum legem suam dabimus. Si propter locorum difficultatem prope urbem limites inchoari non poterint, tunc in ea regione, ubi adsignaturi erimus, decimanum maximum et kardinem [sic] constituemus sic, ut decimani ordinationem ortus et occasus teneant, kardines meridiani et septentrionis. Limitibus latitudines secundum legem et constitutionem divi Augusti debemus, decimano maximo pedes XL, kardini maximo pedes XX, actuariis [autem] limitibus omnibus decimanis [et] kardinibus pedes XII, subruncivis pedes VIII. [Limitibus omnibus] in mediis tetrantibus lapides defigemus ex saxo silice aut molari aut ne deteriore, politos, in rotundum crassos pedem, in terram ne minus habeant pedes II, supra terram sesquipedem. Inscribendi nobis una sit ratio. Hanc itaque ex omni opere certissimam eligamus, et hac potissimum utamur. Decimano maximo et kardine maximo omnes lapides in frontibus inscribamus, reliquos in lateribus clusaribus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License