22.
Omnes enim centuriae singulos angulos habent clusares. Incipiamus ergo ponere
lapides a decimano maximo et kardine, inscriptione qua debet: DECIMANUS
MAXIMUS. KARDO MAXIMUS: DECIMANUS MAXIMUS. KARDO TOTUS. Applicemus nunc singulas centurias maximo
decimano sive kardini. Hae omnes quattuor ternos lapides iam positos habent:
sequitur ut illis unus tantum clusaris angulus vacet, hoc est singuli; quibus
debebit inscribi D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I.
Sic et in ceteris observare debebimus. his angulis lapides defigamus, quibus
centuriarum appellationes [in] lateribus adscribemus ad terram deorsum versus.
S.D.I V.K.I in ea parte lapidis inscribemus quae erit s.D.I, aeque ultra k.
Primum. [Quod quoniam in latitudinem exponi in hac planitia non potest,
inscripturam lapidi adplicabimus, qua in re ipsa lapis habere debebit.] Sic et D.D.I
V.K.I; sic et S.D.I K.K.I.
23. Quoniam ab uno umbilico in
quattuor partes omnis centuriarum ordo conponitur, ab unius primae centuriae
incremento omnes inscriptiones singulis angulis cluduntur: quidquid enim ultra
primum kardinem nominatur, perseverat usque ad extremum finem ultra primum
vocari. Sic et kitra; similiter dextra aut sinistra. Et cum decumano maximo
sive kardine omnes lapides positi fuerint, per successionem singulis centuriis
quartus lapis deerit, cui posito centuriae appellationem inscribere debemus.
His deinde cum quartum lapidem posuerimus, sequenti loco centuriae quartus
angulus tantum vacabit, quo numerus inscribatur ipsius. Ad summam omnes
clusares angulos centuriarum lineis diagonalibus conprehendemus. sic et in toto
opere exteriores anguli centurias cludunt ab inscriptione decimani maximi et
kardinis maximi. Cum centurias omnes inscriptis lapidibus terminaverimus, illa
quae rei publicae adsignabunt, quamvis limitibus haereant, privata terminatione
circumibimus, et in forma ita ut erit ostendemus, SILVAS sive PASCUA PUBLICA
sive utrumque. Quatenus erit, inscriptione replebimus, ut et in forma loci
latitudinem rarior litterarum dispositio demonstret. Harum silvarum
extremitatem per omnes angulos terminabimus. Eadem ratione terminabimus fundos
exceptos sive concessos, et in forma sicut loca publica inscriptionibus
demonstrabimus. Concessos
fundos aeque similiter ostendemus, ut FUNDUS SEIANUS CONCESSUS LUCIO MANILIO SEI
FILIO. In adsignationibus enim divi Augusti diversas habent condiciones fundi
excepti et concessi. Excepti sunt fundi bene meritorum, ut in totum privati
iuris essent, nec ullam coloniae munificentiam deberent, et essent in solo
populi Romani. Concessi sunt fundi ei quibus indultum est, cum possidere
uni cuique plus quam edictum continebat non liceret. Quem ad modum ergo eorum
veterum possessorum relicta portio ad ius coloniae revocatur, sic eorum quibus
plus possidere permissum est: omnium enim fundos secundum reditus coemit et
militi adsignavit. Inscribemus
ergo concessos sic, ut in aere permaneant.
24. Aeque territorio
siquid erit adsignatum, id ad ipsam urbem pertinebit nec venire aut abalienari
a publico licebit. id DATUM IN TUTELAM TERRITORIO adscribemus, sicut silvas et
pascua publica. Quod ordini coloniae datum fuerit, adscribemus in forma SILVA
ET PASCUA, ut puta SEMPRONIANA, ITA UT FUERUNT ADSIGNATA IULIENSIBUS. Ex hoc
apparebit haec ad ordinem pertinere. Aeque lucus aut loca sacra aut aedes
quibus locis fuerint, mensura conprehendemus, et locorum vocabula inscribemus.
Non exiguum vetustatis solet esse instrumentum, si locorum insignium mensurae
et vocabula aeris inscriptionibus constent. Siqua regio in extremitate limites
non acceperit, eum locum vacantem significabimus hac inscriptione: LOCUS EXTRA
CLUSUS. Et extremitatem deinde terminis lapideis obligabimus, interposito
ampliore spatio, et aris inscriptis conditoris nomine et coloniae finibus.
Extra clusa regio ideo, quod ultra limites finitima linea cluditur. linea autem
finitima si limitibus conprehensa non fuerit, optimum erit extremitatem ad
ferramentum rectis angulis obligare et sic terminos ponere. Si fuerit mons
asper et confragosus, per singulas petras finitimas notas inponemus et ubi
potuerit inscriptiones: sic et in forma significabimus. [Praeterea in Sicilia, ubi montium
altitudo et asperitas est.]
|