25. Nam in planis quamvis
omnium centuriarum subsiciva lapidibus inscriptis conprehendantur, certis tamen
locis aras lapideas ponere debebimus, quarum inscriptio ex uno latere perticae
applicato finem coloniae demonstret, ex altero, qua foras erit, adfines. Ubi fines
angulum facient, ternum angulorum aras ponemus. Sic et in locis montuosis. et
has utraeque civitates constituant: adfines enim eisdem locis nomine
imperatoris et finium earum inscriptione aras consecrare debebunt. Agro
limitato accepturorum comparationem faciemus ad modum acceptarum, quatenus
centuria capere possit aestimabimus, et in sortem mittemus. Solent enim culti
agri ad pretium emeritorum aestimari. Si in illa pertica centurias ducenum
iugerum fecerimus et accipientibus dabuntur iugera sexagena sena besses, unam
centuriam tres [homines] accipere debebunt, in qua illis tres partes aequis
frontibus de terminabimus. Omnium nomina sortibus inscripta in urnam mittemus,
et prout exierint primam sortem centuriarum tollere debebunt.
26. Eodem exemplo et ceteri. Quod si
illis convenerit, ut conternati sortiri debeant, qui tres primam centuriarum
sortem accipere debeant, conternationum factarum singula sortibus nomina
inscribemus. Ut si
convenerit Lucio Titio Luci filio, Seio Titi filio, Agerio Auli filio,
veteranis legionis quintae Alaudae, ex eis unum sorti nomen inscribemus et
quoto loco exierit notabimus. Si conternationem urna faciet, singulis sortibus
singulorum nomina inscribemus, et a primo usque ad tertium qui exierit erit prima
conternatio. Sic et ceterae. Has conternationes sublata sorte quidam
tabulas appellaverunt, quoniam codicibus excipiebantur, et a prima cera primam
tabulam appellaverunt peracta deinde conternationum sortitione omnes centurias
sortibus per singulas inscribemus et in urnam mittemus: inde quae centuria
primum exierit, ad primam conternationem pertinebit. Sit forte centuria D.D. XXXV V.K. XLVII:
hanc ex prima tabula tres accipere debebunt. Quod in aeris
libris sic inscribemus: TABULA PRIMA.D.D. XXXV V.K.XLVII L. TERENTIOL. FILIO POLLIA IUGERA LXVI, G. NUMISIOG.F.
STELLATINA IUGERA XLVI, P. TARQUINIO CN. F. TERENTINA IUGERA LXVI. Eodem
exemplo et ceteras sortes. Adsignare agrum secundum legem divi Augusti eatenus
debebimus, qua falx et arater exierit; nisi ex hoc conditor aliquid
immutaverit. Primum adsignare agrum circa extremitatem oportet, ut a
possessoribus velut terminis fines optineantur; ex eo interiores perticae
partes. Siqua compascua aut silvae fundis concessae fuerint, quo iure datae
sint formis inscribemus. Multis coloniis inmanitas agri vicit adsignationem, et
cum plus terrae quam datum erat superesset, proximis possessoribus datum est in
commune nomine compascuorum. Haec
in forma similiter conprehensa ostendemus. Haec amplius quam acceptas acceperunt,
sed ut in commune haberent. Multis locis, quae in adsignatione sunt concessa,
et ex his compascua fundi acceperunt.
27. Haec beneficio
coloniae habent, in forma COMPASCUA PUBLICA IULIENSIUM inscribi debent: nam et
vectigal quamvis exiguum praestant. Subsicivorum omnium librum facere [scire]
debebimus, ut quando voluerit imperator, sciat quot in eum locum homines deduci
possint: aut si coloniae concessa fuerint, CONCESSA COLONIAE in aere
inscribemus. Ita si rei publicae concessa fuerint, in aere SUBSECIVA CONCESSA
ut IULIENSIBUS inscribemus. Omnes aeris significationes et formis et tabulis
aeris inscribemus, data adsignata, concessa, excepta, reddita commutata pro
suo, reddita veteri possessori, et quaecumque alia inscriptio singularum
litterarum in usu fuerit, et in aere permaneat. Libros aeris et typum perticae
totius lineis descriptum secundum suas determinationes adscriptis adfinibus
tabulario Caesaris inferemus. Et siqua beneficio concessa aut adsignata
coloniae fuerint, sive in proximo sive inter alias civitates, in libro
beneficiorum adscribemus. Et quidquid aliud ad instrumentum mensorum
pertinebit, non solum colonia sed et tabularium Caesaris manu conditoris
subscriptum habere debebit. Agrum rudem provincialem sic adsignabimus, quem ad
modum supra diximus. Si vero municipium in coloniae ius transferetur,
condicionem regionis excutiemus et secundum suam postulationem adsignabimus.
Multis locis conditores universum locum coemerunt, multis male meritos fundorum
possessione privaverunt. Ubi tamen aliquid concessum est et gratiae, in eius
modi condicionibus intervenit C.V.P. ET REI PUBLICAE. Hunc agrum secundum datam
legem aut si placebit secundum divi Augusti adsignabimus eatenus QUA FALX ET
ARATER IERIT. Haec lex habet suam interpretationem. Quidam putant tantum cultum
nominari: ut mihi videtur, utilem ait agrum adsignare oportere. Hoc erit ne
accipienti silvae universus modus adsignetur aut pascui. Qui vero maiorem modum
acceperit culti, optime secundum legem accipiet aliquid [et] silvae ad
inplendum [acceptae] modum. Ita
fiet ut alii sibi iunctas silvas accipiant, alii in montibus ultra quartum
forte vicinum. Primum [ergo] agrum limitibus includemus, hoc est centuriabimus.
deinde acceptas terminabimus: quicumque modus limitem excedit, commalliolari
debet et sic in aere incidi. Sortes [autem] sic inscribes, ut si una accepta
duas tres pluresve centurias continebit, has centurias et quantum ex accepta
habeant in una sorte inscribemus. ut si dabitur LXVI et per tres centurias
separabitur, d.D.I k.K.I iugera VI, d.D.I k.K.II iugera XV, et d.D.II k.K.II
iugera XLV, has una sors continere debebit. Sub hoc exemplo et
cetera fient. Sortitos in agrum deducemus et fines assignabimus. Finibus
assignatis et ceteris mensuris partitis formas et quaecumque ad mensuras
pertinebunt ita ut supra dixi <a> conditore ordinata rei publicae
inferemus. Agrum arcifinium vectigalem ad mensuram sic redigere debemus, ut et
recturis et quadam terminatione in perpetuum servetur.
|