28. Multi huius modi agrum more
colonico decimanis et kardinibus diviserunt, hoc est per centurias, sicut in
Pannonia: mihi [autem] videtur huius soli mensura alia ratione agenda. Debet
[enim aliquid] interesse inter [agrum] inmunem et vectigalem. Nam quem ad modum
illis condicio diversa est, mensurarum actus dissimilis esse debet. Nec tam
anguste professio nostra concluditur, ut non etiam per singulas provincias
privatas limitum observationes dirigere possit. Agri [autem] vectigales multas
habent constitutiones. In quibusdam [provinciis] fructus partem praestant
certam, alii quintas alii septimas, alii pecuniam, et hoc per soli
aestimationem. Certa [enim]
pretia agris constituta sunt, ut in Pannonia arvi primi, arvi secundi, prati,
silvae glandiferae, silvae vulgaris, pascuae. His omnibus agris vectigal est ad
modum ubertatis per singula iugera constitutum. horum aestimo nequa usurpatio
per falsas professiones fiat, adhibenda est mensuris diligentia. Nam et in
Phrygia et tota Asia ex huius modi causis tam frequenter disconvenit quam in
Pannonia. Propter quod huius agri vectigalis mensuram a certis rigoribus
conprehendere oportet ac singula terminis fundari. Quibusdam interversuris
lapides politos quadratos inscriptos lineatos defigere in eam partem qua res
exiget oportebit. Omnium rigorum latitudines velut limitum observabimus:
interstitione limitari mensuras per strigas et scamna agemus. Sicut antiqui
latitudines dabimus, decimano maximo et k. Pedes XX, eis limitibus transversis,
inter quos bina scamna et singulae strigae interveniunt, pedes duodenos,
itemque prorsis limitibus, inter quos scamna quattuor et quattuor strigae
cluduntur, pedes duodenos, reliquis rigoribus lineariis ped. Octonos. Omnem
mensurae huius quadraturam dimidio longiorem sive latiorem facere debebimus:
29. et quod in
latitudinem longius fuerit, scamnum est, quod in longitudinem, striga. Primum
constituemus decimanum maximum et kardinem maximum, et ab his strigas et scamna
cludemus. actuarios [autem] limites diligenter agemus, et in eis lapides
inscriptos defigemus adiecto scamnorum numero. Primum a d. M. Et k.
Incipiemus inscriptiones velut in quintariis ponere. Primo lapidi inscribemus D
M.K.M. Ab hoc deinde singulis actuariis limitibus similiter per ipsos
inscribemus D.M. LIMES II, K.M. LIMES SECUNDUS. Hac significatione omnium
quattuor regionum limites conprehendemus. his deinde quartis quadrarum angulis
lapides eius generis ponemus sub hac inscriptione litteris singularibus D.D. V
STRIGA PRIMA SCAMNO II. Et hoc in lateribus lapidum. In fronte autem regionis
indicium D.D.V.K. Nunc quadrarum angulis lapides inscriptos inspiciamus.
30. Intra has strigas et scamna omnem
agrum separabimus, cuius totam positionem ad verum formatam inspiciemus,
secundum quod rei praesentis formam describamus.
|