Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
Constitutio limitum

IntraText CT - Text

  • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. I-III

1. Inter omnes mensurarum ritus sive actus eminentissima traditur limitum constitutio. Est enim illi origo caelestis et perpetua continuatio, cum quadam latitudine recturae dividentibus ratio tractabilis, formarum pulcher habitus, ipsorum etiam agrorum speciosa designatio. constituti enim limites non sine mundi ratione, quoniam decumani secundum solis decursum diriguntur, kardines a poli axe. Unde primum haec ratio mensurae constituta ab Etruscorum haruspicum [vel auctorum habet, quorum artificium] disciplina; quod illi orbem terrarum in duas partes secundum solis cursum diviserunt, dextram appellaverunt quae septentrioni subiacebat, sinistram quae ad meridianum terrae esset, <ab oriente ad> occasum, quod eo sol et luna spectaret;

2. alteram lineam duxerunt a meridiano in septentrionem, et a media ultra antica citra postica nominaverunt. Ex quo haec constitutio liminibus templorum adscribitur. Ab hoc exemplo antiqui mensuras agrorum normalibus longitudinibus incluserunt. Primum duos limites constituerunt: unum, qui ab oriente in occidentem dirigeret. Hunc appellaverunt duocimanum ideo, quod terram in duas partes dividat et ab eo omnis ager nominetur. Alterum a meridiano ad septentrionem; quem kardinem nominaverunt a mundi kardine. Duocimanum postea decimanum appellaverunt. Quare a decem potius quam a duobus? Sicut dipundium nunc dicimus duopondium, et quod dicebant antiqui duoviginti nunc dicimus viginti, similiter duocimanus decimanus est factus. Reliquos limites fecerunt angustiores, et qui spectabant in orientem prorsos, qui ad meridianum, transversos appellaverunt. Limites autem appellati a limo, id est antiquo verbo transversi: nam et limum cinctum ideo quod purpuram transversam habeat, item limina ostiorum.

3. Postea et prorsos et transversos limites appellaverunt a liminibus, quod per eos agrorum itinera serventur. Postea apud quosdam nomina a loci natura acceperunt, et qui ad mare spectant maritimi appellantur, qui ad montem, montani. Omnis ergo huius [mensurae et] recturae longitudo rationaliter limes appellatur: nec interest quicquam, decimanum aut limitem dicamus. Decimanus autem primus maximus appellatur, item kardo: nam latitudine ceteros praecedunt. Alii limites sunt actuarii, atque alii linearii. Actuarius limes est, qui primus actus est, et ab eo quintus quisque; quem si numeres cum primo, erit sextus, quoniam quinque centurias sex limites cludunt. Reliqui medii limites linearii appellantur, in Italia subruncivi. Actuarii autem, extra maximos decimanum et kardinem, habent latitudinem ped. XII. Per hos iter populo sicut per viam publicam debetur: id enim cautum est lege Sempronia et Cornelia et Iulia. Quidam ex his latiores sunt quam ped. XII, ut hi qui sunt per viam publicam militarem acti: habent enim latitudinem viae publicae. Linearii limites a quibusdam mensurae tantum disterminandae causa sunt constituti, et si finitimi interveniunt, latitudinem secundum legem Mamiliam accipiunt. In Italia etiam itineri publico serviunt sub appellatione subruncivorum: habent latitudinem ped. VIII. Hos conditores coloniarum fructus asportandi causa publicaverunt. Nam et possessiones pro aestimio ubertatis angustiores sunt adsignatae: ideoque limites omnes non solum mensurae sed et publici itineris causa latitudines acceperunt. Secundum antiquam consvetudinem limites diriguntur. Quare non omnis agrorum mensura in orientem potius quam in occidentem spectat. In orientem sicut aedes sacrae. Nam antiqui architecti in occidentem templa recte spectare scripserunt: postea placuit omnem religionem eo convertere, ex qua parte caeli terra inluminatur. sic et limites in orientem constituuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License