Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hyginus Gromaticus Constitutio limitum IntraText CT - Text |
|
|
Capp. VII-IX7. Hoc si esset, inter decimanum maximum et quem volunt primum et centuria aliter appellaretur: forte diceretur 'inter decimanum maximum et primum'. Sed quoniam is ipse primus est qui et maximus, continuo a decimano maximo et kardine centuria inscribitur D.D.I V.K.I, et S.D.I V.K.I, et D.D.I K.K.I, et S.D.I K.K.I. Erit ergo nobis is primus qui et maximus. Sed et de limitibus quintariis quintum quemque quintarium volunt. Porro autem inter quintum et quintarium interest aliquid: quintus est qui quinto loco numeratur, quintarius qui quinque centurias cludit. Hunc volunt esse quintum, qui est sextus. Nam et legum lationibus, quem admodum perlatum est, sic caverunt, [ut] 'a decimano maximo quintus quisque spatio itineris ampliaretur'. Erat sane interpretatio legis huius ambigua, nisi eorum temporum formae sextum quemque limitem latiorem haberent significatione qua solent minores. 8. Tractemus nunc diligentius quid dixerint. A DECIMANO MAXIMO QUINTUM QUEMQUE LATIOREM. A decimano: quoniam decimanus erat, positi sunt deinde quinque limites, quorum novissimus factus est latior; his quom decimanus accessit, sex fiunt. Eandem observationem et in reliqua limitum parte esse voluerunt: quem ad modum a decimano maximo quinque limites ducebantur, quorum esset summus latior, sic et ab eo quintario, cui iam spatium definitum erat, quinque adiectis limitibus summo latitudinem suam servari placuit. Quem ad modum ab antiquis acti sint limites, tractare coepimus: itaque persequi omnia non alienum iudico. Foeda est enim culpa neglegentiae, cum de constitutione disputemus, praeterire tot operum exemplaria. Finitis ergo ampliorum bellorum operibus, augendae rei publicae causa inlustres Romanorum viri urbes constituerunt, quas aut victoribus populi Romani civibus aut emeritis militibus adsignaverunt et ab agrorum nova dedicatione culturae colonias appellaverunt. 9. Victoribus autem adsignatae coloniae his qui temporis causa arma acceperant: non enim tantum militum incremento rei publicae populus Romanus habuit; erat tunc praemium terra et pro emerito habebatur. Multis legionibus contigit bella feliciter transigere et ad laboriosam agri culturae requiem primo tirocinii gradu pervenire: nam cum signis et aquila et primis ordinibus ac tribunis deducebantur, modus agri pro portione officii dabatur. Ferunt quidam postea indictum modum belli, et expleta centesima hostium congressione ad colendarum deductos terrarum agros. Divus Iulius, vir acerrimus et multarum gentium domitor, tam frequentibus bellis militem exercuit, ut dum victorias numeraret, congressionum multitudinem oblivisceretur. Nam milites ultra stipendia emerita detinuit, recusantes deinde veteranos dimisit, mox eosdem ipsos veniam commilitii rogantes recepit, et post aliquot bella parta iam pace deduxit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |