Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
Constitutio limitum

IntraText CT - Text

  • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Quaedam propter aquae commodum monti applicantur; quarum aeque decimanus maximus aut kardo relictis locis interciditur ita, si trans montem coloniae fines perducuntur. Multas colonias et ipsi montes finiunt; propter quod quattuor regionibus aequaliter pertica non potest dividi, sed in alteram partem tota limitum rectura servetur. Itaque si loci natura permittit, rationem servare debemus: sin autem, proximum rationi; non quo minus aliquid de finibus fiat aut amissionis periculum habeat: si aliter egerimus, mensura sua uni cuique constabit, decimani suo nomine appellabuntur, tantundem kardines, fines terminis obligabuntur, nihil operi deerit nisi ratio, habebit tamen inter professores existimationem. Nam nec illis coloniis hoc nomine quicquam iniuriae factum est, quod kardines loco decimanorum observantur, decimani loco kardinum: omnis limitum connexio rectis angulis continetur, extremitas mensuraliter obligata est, nihil res publica, nihil possessor de finibus queritur;

14. constat illis ratio mensurae, limitum ratio non constat, et potest dici mensura orbis alterius aut certe sinistra, hoc est inversa. Cum ipsa kardinum appellatio a kardine mundi nominetur, quare ab oriente in occidentem dirigatur, nulla est ratio. Quid ergo? Licet exitum decimanus maximus non habeat oppositis montibus aut mari, habeat tamen rationem, et ab eo in eam partem qua defecerit aeque suo intervallo centuriae nominentur. Quaerenda est ergo huius rationis origo. Multi ita ut supra diximus solis ortum et occasum conprehenderunt, qui est omni tempore mobilis nec potest secundum cursum suum conprehendi, quoniam ortus et occasus signa a locorum natura varie ostenduntur. Sic et limitum ordinatio hac ratione conprehensa semper altera alteri disconvenit. Hos qui ad limites constituendos hac ratione sunt usi, fefellit mundi magnitudo, qui [se] ortum et occasum pervidere crediderunt: aut forte scierunt errorem et neglexerunt, ei contenti tantum regioni ortum et occasum demetiri.

15. Immo contendisse feruntur ortum eum esse singulis regionibus, unde primum sol appareat, occasum, ubi novissime desinat: hactenus dirigere mensuram laboraverunt. Quid quod nec illa ipsa regione solis conspectus recte potest deprehendi, nisi aequalibus ab ortu et occasu diastematibus ferramentum ponatur; quod in qua parte sit scire difficile est, quoniam in diversis orbis terrarum partibus mensurae aguntur. Et illa ipsa regione, <si> sit illi forte ex altera parte campus per multa milia, mons ex altera et propior ferramento, necesse est ex illa parte apertiore sol longius conspiciatur, ex hac deinde, qua mons inminet, parere cito desinat. Et si kardo a monte non longe nascatur sive decimanus, quomodo potest cursus conprehendi recte, cum ferramento sol occiderit et trans montem sol adhuc luceat et eisdem ipsis adhuc campis in ulteriore parte resplendeat? Quaerendum est primum quae sit mundi magnitudo, quae ratio oriundi aut occidendi, quanta sit mundo terra. Advocandum est nobis gnomonices summae ac divinae artis elementum: explicari enim desiderium nostrum ad verum nisi per umbrae momenta non potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License