Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyginus Gromaticus
De condicionibus agrorum

IntraText CT - Text

  • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. I-III

1. Territorii [aeque] iuris controversia agitatur, quotiens propter exigenda tributa de possessione litigatur, cum dicat una pars in sui eam fine territorii constitutam, et altera e contrario similiter. Quae res [haec autem controversia] territorialibus est finienda terminibus, nam invenimus saepe in publicis instrumentis significanter inscripta territoria ita ut EX COLLICULO QUI APPELLATUR ILLE, AD FLUMEN ILLUD, ET PER FLUMEN ILLUD AD RIVUM ILLUM aut VIAM ILLAM, ET PER VIAM ILLAM AD INFIMA MONTIS ILLIUS, QUI LOCUS APPELLATUR ILLE, ET INDE PER IUGUM MONTIS ILLIUS IN SUMMUM ET PER SUMMUM MONTIS PER DIVERGIA AQUAE AD LOCUM QUI APPELLATUR ILLE, ET INDE DEORSUM VERSUS AD LOCUM ILLUM, ET INDE AD COMPITUM ILLIUS, ET INDE PER MONUMENTUM ILLIUS AD locum unde primum coepit scriptura esse. Quotiens quid inter vicinos extiterit quaestionis, ab agrimensoribus promptius hoc quaerendum.

2. Primum antiquis mensuris quemadmodum tenuerint aut teneant, ostendant vicinae possessiones, quae sine lite possideri videntur, ut quaeratur quo genere definitio vicinorum perseverat. Eadem quasi magistra sit eorum, quae [est] in quaestione sunt: considerent, si cavis, si superciliis, clivis, marginibus, ante missis arboribus, ita ut ipsa, vicinitas terminatur, ut et his quae in quaestionem veniunt praestet exemplum. Sed si cava defecerit aut supercilium, cliuus, margo, arbores ante missae, solent termini occurrere. Qui lapides qua longiores sunt quam qua latiores, sequendi, hoc est aut si cursum dirigunt linearem aut si gamma faciunt <et transversi opponuntur, ut quam longitudinem fecerint, hanc ut limitem sequantur. Sed ipsa positio terminorum pro regionibus inmutatur: aut Tiburtini usque ad finem ex ordine de omni parte dolati (nam si superior pars tantum dolata est et inferior subtus inpolita derelicta, cippus nominandus est monumentalis esse, non terminalis) <aut> silices pro sua natura ponuntur igniferique [aut] lapides, ut de Tiburtinis dictum est, per longitudinem. Iudicanti si petrae naturales occurrunt, ipsae naturales petrae pro signis habentur: sed de ipsis exceptae aut decus habent aut lineas.

3. Sub terminis signa solent <esse>, quae sunt in imo posita, eaque exquiri iubent, qui artes ediderunt. Ante missae vero arbores solent etiam plagatam antiquitus inflexuosam similem corticibus ostendere cicatricem: licet hae terebris foratam etiam, tornatis intro missis, sicut scriptum a veteribus, habere dicantur. Sunt etiam et coronae plerumque <e> vepribus quae limitibus serviunt; quarum et initium considerari oportet et finem et, ut diximus, aliorum locorum similitudo vicinorum si talibus definitur. Solent etiam arbores olivarum, quotiens in utroque agro sunt vel utriusque vicinae, ordines non habere ad unam lineam constitutos: ut cum sibi non consentiunt lineae, utriusque agri dominium sui iuris esse testentur. Sunt et caesurarum et culturae discrimina, quae cum discripserint, non unius qualitatis possessionem ostendunt sed dividi omnia pollicentur. Divergia aquarum etiam pro limitibus occurrunt. Saepe etiam evenit, ut in aliis possessionibus nec ad proxima coniunctis in medio alterius agro seu silvae seu pascuae seu vineae oliveti castaneti aliquid occurrat; quod cum sui iuris aliquis vindicet, directum signis defossis aut terminis sequitur inspector;




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License