4. haec enim vetustas illi
quae indagaret iniunxit. Nam de qualitatibus, antiquitatibus, possessionibus,
territoriis, terminibus, signis et his similibus considerandum est, ab origine
quemadmodum tenuerint [coeperint]: deinde aliquid usque ad nostram aetatem
descenderit aut permaneat, opus est exquiri. Qualitas in has species dividitur,
ut extremitatibus concludentibus aut quadrata sit aut circa flexa aut cuneata
aut triangularis aut modo curvis anfracta in flexuram, modo in rectum
dirigentibus lineis porrecta, modo artiore latitudine longior, modo minore
longitudine prolixior. Quorum pleraque mensuris conprehenduntur. Ex antiquitate
recipiunt hoc [est], ut et nominibus vetustis utantur, ut vectigalis ager
virginum Vestae, et aris templis sepulchris et his similibus. Quin etiam usui
[hoc est incepto et incrementis] artis ordinem naturalium rerum substituunt et
geometricae exercitationi subducunt saepe; credo, ut vetustatem reservent
speciebus. Aliqua quoque cum de agri qualitate aut incurvi aut angularis
excurrunt et a directis lineis discerpuntur, subsiciva appellantur, hoc est
quae a subsecantibus lineis remanent, naturam extremitatum servantia. Quae cum
velut communis iuris aut publici essent, possessionibus vicinis tunc Domitianus
imp. Profudit, hoc est ut laciniis arcifinalem vel occupatoriam licentiam
tribueret. Arcifinales agri dicuntur qui arcendo, hoc est prohibendo, vicinum
nomen acceperunt. Occupatorii vero ideo hoc [est] vocabulo utuntur, quod,
vicini urbium populi seu possessores, cum adhuc nihil limitibus terminaretur,
praesumptione certaminis cum de locis adversum se repugnantes agerent, quo
usque pulsi vel cederent vel restitissent, victoriae terminus fieret, victos
aut praesidium collis aut rivi interstitium aut fossae munimen resistere
pateretur et hoc genere naturae aut cursus docti securae perpetuitatem
possessionis efficerent. Quaestorii autem dicuntur agri, quos populus Romanus
devictis pulsisque hostibus possedit, mandavitque quaestoribus ut eos
venderent. Quae centuriae nunc appellantur, id est plinthides, hoc est
laterculi. Eosdem in quinquagenis iugeribus quadratos cluserunt limitibus,
atque ita certum cuique modum vendiderunt. Quibus agris sunt condiciones uti p.
R. Praestituit; quod etiam praestitutum observant.
5. Vetustas tamen longi
temporis plerumque paene similem reddidit occupatorum agrorum condicionem:
constat enim non universos parvisse legibus quas a venditoribus suis
acceperant. Vectigales autem agri sunt obligati, quidam rei publicae populi
Romani, quidam coloniarum aut municipiorum aut civitatium aliquarum. Qui et
ipsi plerique ad populum Romanum pertinentes ex hoste capti partitique ac
divisi sunt per centurias, ut adsignarentur militibus, quorum vitute capti
erant, amplius quam destinatio modi quamve militum exigebat numerus: qui
superfuerant agri, vectigalibus subiecti sunt, alii per annos quinos, alii vero
mancipibus ementibus, id est conducentibus in annos centenos, plures vero
finito illo tempore iterum veneunt locanturque ita ut vectigalibus est
consuetudo. In quo tamen genere agrorum sunt aliquibus nominatim redditae
possessiones, qui id habeant inscriptum in formis, quantum cuique eorum
restitutum sit. Hi agri qui redditi sunt, non obligantur vectigalibus, quoniam
scilicet prioribus dominis redditi sunt. Mancipes autem, qui emerunt lege dicta
ius vectigalis, ipsi per centurias locaverunt aut vendiderunt proximis quibusque
possessoribus. In his
igitur agris quaedam loca propter asperitatem aut sterilitatem non invenerunt
emptores.
6. Itaque in
formis locorum talis adscriptio, id est IN MODUM CONPASCUAE, aliquando facta est,
et TANTUM CONPASCUAE; quae pertinerent ad proximos quosque possessores, qui ad
ea attingunt finibus suis. Quod genus agrorum, id est conpascuorum, etiam nunc
in adsignationibus quibusdam incidere potest. Virginum quoque Vestalium et
sacerdotum quidam agri vectigalibus redditi sunt locatim. Quorum agrorum
formae, ut comperi, plerumque habent quendam modum adscriptum: sed in his
extremis lineis conprehensae sunt formae, sine ulla quidem norma rectoque
angulo. Solent vero et hi agri accipere per singula lustra mancipem: sed
et annua conductione solent locari. Divisi et adsignati agri sunt qui veteranis
aliisve personis per centurias certo modo adscripto aut dati sunt aut redditi
quive veteribus possessoribus redditi commutatique pro suis sunt. Hi agri leges
accipiunt ab his qui veteranos deducunt, et ita propriam observationem eorum
lex data praestat. In his agris [sed] et subsiciva sunt; et aliquando
compascua, sicut in his qui vectigalibus serviunt, et in hoc genere sunt;
quaedam autem vectigalia, quae intra perticam in eam regionem conprehensa sunt.
Aut siquid superfuit quod non adsignaretur, reservatum aut redditum relocatum
est cuiquam coloniae. Hi autem quibus adsignati sunt, deducebantur intra
centuriationem: et quae superfuerant subsiciva his concessa sunt, id est eorum
rei publicae, ex quorum territorio sumpserant agros, ita ut in eos quos
donaverant r. P. Agros, et in eos qui redditi erant veteribus possessoribus,
iuris dictio salva esset eis, ex quorum territorio sumpti erant agri. Ergo
omnium coloniarum municipiorumque leges semper respiciendae erunt, itemque
exquirendum nequid post legem datam aliquid, ut supra dixi, commentariis aut
epistulis aut edictis adiectum est aut ablatum. Sed et haec meminerimus in
legibus saepe inveniri, cum ager est centuriatus ex alieno territorio
paratusque ut adsignaretur, inscriptum QUOS AGROS, QUAE LOCA QUAEVE AEDIFICIA,
INTRA FINES puta ILLOS ET INTRA FLUMEN ILLUD, INTRA VIAM ILLAM, DEDERO
ADSIGNAVERO, IN EIS AGRIS IURIS DICTIO COHERCITIOQUE ESTO COLONIAE ILLIUS, cuius
civibus agri adsignabuntur. volunt quidam sic interpretari, quidquid intra
fines supra memoratos fuerit, id iuris dictioni coloniae accedat. Quod non
debet fieri. Neque enim acceptum aliud defendi potest iuris dictioni coloniae,
quam quod datum adsignatumque erit. Alioquin saepe et intra fines dictos et
oppidum est aliquod; quod cum in sua condicione remaneat, eidem est in id ipsum
ius, quoi ante fuit: ita illa interpretatione oppidum civesque coloniae pariter
adsignaret.
|