7.
Sed nec fuisset necesse in legibus ita complecti QUOS AGROS, QUAE LOCA QUAEVE
AEDIFICIA, si universa regio, quae cancellata erat, coloniae iuris dictioni
accederet: dixisset enim INTRA FINEM ILLUM ET FLUMEN ILLUD ET VIAM ILLAM IURIS
DICTIO COHERCITIOQUE ESTO COLONIAE ILLIUS. Ita excipitur id quod non adsignatum
est vocaturque subsiciuum. Ergo, ut saepius repetam, hoc ait, QUOS AGROS, QUAE
LOCA QUAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNA
VERO, IN EIS IURIS DICTIO COHERCITIOQUE ESTO [COLONORUM] COLONIAE ILLIUS,
quoius civibus adsignati erunt agri. Item quidam putaverunt, quod iam supra
quidem dixeram, sed iterum repetendum arbitror, ut eis agris, qui redditi sunt
veteribus possessoribus, iuris dictio esset coloniae eius, cuius cives agros
adsignatos accipiebant. Non autem videtur; quoniam ait, ut dixi, in lege QUOS
AGROS, QUAE LOCA QUAEVE AEDIFICIA DEDERO ADSIGNAVERO, IN EIS IURIS DICTIO
COHERCITIOQUE ESTO, quo veterani deducti sunt, quibus hi agri adsignati sunt.
Alioquin, cum ceteros possessores expelleret et pararet agros quos divideret,
quos dominos in possessionibus suis remanere passus est, eorum condicionem
mutasse non videtur: nam neque cives coloniae accedere iussit. Hoc quoque
aspiciendum erit, quod aliquibus locis inveni, ut cum ex alieno territorio
sumpsisset agros quos adsignaret, proprietatem [quidem] daret scilicet cui
adsignabat, sed territorio, intra quod adsignabat, ius non auferret.
8. Sunt quoque quaedam divi
Augusti edicta, quibus significat, quotiens ex alienis territoriis agros
sumpsisset et adsignasset veteranis, nihil aliud ad coloniae iuris dictionem
pertineat quam quod veteranis datum adsignatumque sit. Ita non semper
quidquid centuriatum erit ad coloniam accedit, sed id tantum quod datum
adsignatumque fuerit. Sunt nihilo minus quaedam municipia, quibus extra murum
nulla sit iuris dictio. Fluminum autem modus in aliquibus regionibus intra
centurias exceptus est, id est adscriptum FLUMINI TANTUM, quod alveus
occuparet. Aliquibus vero regionibus non solum quod alveus occuparet, sed etiam
agrorum aliquem modum flumini adscripsit, quoniam torrens violentior excedit
frequenter circa alveum centurias. Illud vero observandum, quod semper auctores
divisionum sanxerunt, uti quaecumque loca sacra, sepulchra, delubra, aquae
publicae ac vicinales, fontes fossaeque publicae vicinalesque essent, item
siqua conpascua, quamvis agri dividerentur, ex omnibus eiusdem condicionis
essent cuius ante fuissent. Adiectumque
ius, ut et limites, id est decumani et cardines, aperti populo essent. Et
statuerunt decimanos et cardines maximos patentiores ceteris esse, quintarios
autem et subruncivos minime patentes, non minus tamen quam qua vehiculo iter
agi possit. In
quibusdam regionibus cum limites late patere iuberent, modus eorum limitum in
adsignationem non venit.
9. Saepe enim et viarum
publicarum per centurias modus exceptus est. Item sanxerunt, sicubi limites in
aedificium aliquod inciderint, is cuius aedificium esset daret iter populo
idoneum per agrum suum, quod semper esset pervium. In quorundam vero villis,
qua limites transeunt, ianuae sunt semper patentes praestantesque populo iter.
Nuper ecce quidam evocatus Augusti, vir militaris disciplinae, professionis
quoque nostrae capacissimus, cum in Pannonia agros veteranis ex voluntate et
liberalitate imperatoris Traiani Augusti Germanici adsignaret, in aere, id est
in formis, non tantum modum quem adsignabat adscripsit aut notavit, sed et
extrema linea unius cuiusque modum comprehendit: uti acta est mensura
adsignationis, ita inscripsit longitudinis et latitudinis modum. Quo facto
nullae inter veteranos lites contentionesque ex his terris nasci potuerunt.
Namque antiqui plurimum videbantur praestitisse, quod extremis in finibus
divisionis non plenis centuriis modum formis adscripserunt. paret autem quantum
hoc plus sit, quod, ut supra dixi, singularum adsignationum longitudinem
inscripserit, subsicivorumque quae in ceteris regionibus loca ab adsignatione
discerni non possunt, posse effecerit diligentia et labore suo. Unde nulla
quaestio est, quia, ut supra dixi, adsignationem extrema quoque linea
demonstravit.
|