10. Hoc quoque non
praetermittam, quod plerisque locis inveni, ut modum agri non iugerum sed
aliquo nomine appellarent, ut puta quo in Dalmatia versus appellant. Idem
versus habet p. VIIIDCXL. Ita iugero sunt versus numero III . Ego autem
quotiens egeram mensuram, ita renuntiabam, IUGERA TOT, VERSUS TOT; ut,
si forte controversia esset versum habere pedes VIIIDCXL, in iugeribus tamen
fides constaret. In provincia quoque Narbonense varia sunt vocabula: alii
appellant libram, alii parallelam; in Spania centurias. Ita si, ut dixi, in
consuetudine alicuius regionis invenimus, [sicut] videtur ita renuntiandum
IUGERA TOT, VERSUS TOT, sive LIBRAE TOT, sive quod aliud vocabulum aliquo modo
comprehensum fuerit. Ita cum iugera adscripta fuerint, licet peregrinis
vocabulis possit <agi> aliquid, iugerum nobis ratio sui fidem servabit.
Neque hoc praetermittam, quod in provincia Cyrenensium conperi. In qua agri
sunt regii, id est illi quos Ptolomeus rex populo Romano reliquit; sunt
plinthides, <id est> laterculi quadrati uti centuriae, per sena milia
pedum limitibus inclusi, habentes singuli laterculi iugera numero CCL; lapides
vero inscripti nomine divi Vespasiani sub clausula tali, OCCUPATI A PRIVATIS
FINES: P. R. RESTITUIT.
11.
Praeterea pes eorum, qui Ptolomeicus appellatur, habet monetalem pedem et
semunciam. Ita iugeribus CCL, quae eorum mensura inveniuntur, accedere debet
pars XXIIII, et ad effectum iterum pars XXIIII: et <erunt> universo
effectu monetali pede iug. CCCLVI. Hunc igitur modum quattuor limitibus mensura
s. S. Inclusum vocamus medimna. Quo apparet medimnon eorum mensura iugerum
habere <I>, monetali autem mensura I. Item dicitur in Germania in Tungris
pes Drusianus, qui habet monetalem pedem et sescunciam. Ita ubicumque extra
fines legesque Romanorum, id est, ut sollicitius proferam, ubicumque extra
Italiam aliquid agitatur, inquirendum et de hac ipsa condicione diligenter
praemoneo, nequid sit quod praeterisse videamur. Hae sunt condiciones agrorum
quas cognoscere potui.
|