I.
[1] Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio, sermo rationis
et ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus Dominus noster, nouis
discipulis noui testamenti nouam orationis formam determinauit. Oportebat enim
in hac quoque specie nouum uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo
adsui uestimento. Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est ut
circumcisio aut suppletum ut reliqua lex aut impletum ut prophetia aut
perfectum ut fides ipsa. [2] Omnia de carnalibus in
spiritualia renouauit noua Dei gratia, superducto euangelio, expunctore totius
retro uetustatis, in quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio approbatus
est Dominus noster Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio
qua uenit. Sic igitur <oratio> a Christo constituta ex tribus constituta
est: ex spiritu, quo tantum potest, ex sermone quo enuntiatur, <ex ratione
quo+>. [3] Docuerat et Ioannes discipulos suos adorare,
sed omnia Ioannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto — sicut idem
Ioannes praenuntiabat illum augeri oportere, se uero deminui — totum praeministri
opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum. Ideo nec exstat in quae uerba
docuerit Ioannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est,
inquit, terrena fatur et Qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur. Et quid
non caeleste quod Domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? [4]
Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto
secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut Dei omnipotentis et
conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et
modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et uidere fideret, ei soli
religionem suam offerre. [5] [sequente] Sophia in sequenti
praecepto proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine uerborum
adeundum putemus ad Dominum quem ultro suis prospicere certi sumus. [6]
Et tamen breuitas ista — quod ad tertium sophiae gradum faciat — magnae ac
beatae interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur uerbis,
tantum diffunditur sensibus. Neque enim propria tantum orationis officia
complexa est, uel uenerationem Dei, aut hominis petitionem, sed omnem paene
sermonem Domini, omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione
breuiarium totius euangelii comprehendatur.
|