II.
[1] Incipit a testimonio Dei et merito fidei, cum dicimus:
PATER QVI IN CAELIS ES, nam et Deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum
est haec appellatio. Scriptum est: Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem
ut filii Dei uocentur. [2] Quanquam frequentissime Dominus
patrem nobis pronuntiauit Deum, imo et praecepit ne quem in terris patrem
uocemus, nisi quem habemus in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum
obimus. [3] Felices qui patrem agnoscunt! Hoc est quod
Israeli exprobratur, quod caelum ac terram Spiritus contestatur, Filios,
dicens, genui et illi me non agnouerunt. [4] Dicendo autem
Patrem Deum quoque cognominamus. Appellatio ista et pietatis et potestatis est.
[5] Item in Patre Filius inuocatur. Ego enim, inquit, et
Pater unum sumus. [6] Ne mater quidem Ecclesia praeteritu,
siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et
filii nomen. [7] Vno igitur genere aut uocabulo et Deum cum
suis honoramus, et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.
|