III.
[1] Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de ipso
interrogauerat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis reuelatum est in
Filio. Et quis enim filius non patris nomen est? Ego ueni, inquit, in nomine
Patris et rursus, Pater, glorifica nomen tuum et apertius: Nomen tuum manifestaui
hominibus. [2] Id ergo ut sanctificetur postulamus, non
quod deceat homines bene Deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari
aut laboret nisi optemus; plane benedici Deum omni loco ac tempore condecet ob
debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine: sed et hoc
benedictionis uice fungitur. [3] Ceterum quando non sanctum
et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum ceteros sanctificet ex
semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non cessant dicere Sanctus,
sanctus, sanctus! Proinde igitur et nos, angelorum si meminerimus candidati,
iam hinc caelestem illam in Deum uocem et officium futurae claritatis
ediscimus. [4] Hoc quantum ad gloriam Dei. Alioquin quantum
ad nostram petitionem, cum dicimus SANCTIFICETVR NOMEN TVVM, id petimus, ut
sanctificetur in nobis qui in illo sumus, simul et in ceteris quos adhuc gratia
Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro
inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes 'sanctificetur in
nobis' 'in omnibus' dicimus.
|