VI.
[1] Sed quam eleganter diuina sapientia ordinem orationis
instruxit, ut post caelestia, id est post Dei nomen, Dei uoluntatem et Dei
regnum, terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret! Nam et edixerat
Dominus Quaerite prius regnum et tunc uobis etiam haec adicientur. [2]
Quanquam PANEM NOSTRVM QVOTIDIANVM DA NOBIS HODIE spiritaliter potius
intelligamus. Christus enim panis noster est, quia uita Christus et uita panis.
(Ego sum, inquit, panis uitae et paulo supra: Panis est sermo Dei uiui, qui
descendit de caelis), tunc quod et corpus eius in pane censetur (Hoc est corpus
meum). Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem postulamus in Christo et
indiuiduitatem a corpore eius. [3] Sed et qua carnaliter
admittitur ista uox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae.
Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; cetera enim
nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit
Numquid panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio panem
poscenti lapidem tradit? Ostendit enim quid a patre filii expectent. Sed et
nocturnus ille pulsator panem pulsabat. [4] Merito autem
adiecit 'da nobis hodie', ut qui praemiserat Nolite de crastino cogitare quid
edatis. Cui rei parabolam quoque accommodauit illius hominis qui prouenientibus
fructibus ampliationem horreorum et longae securitatis spatia cogitauit [is]
ipsa nocte moritur .
|