VII.
[1] Consequens erat, ut obseruata D[i]ei
liber<ali>tate etiam clementiam eius precaremur. Quid enim alimenta
proderunt, si illi[s] reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? Sciebat
Dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI NOBIS DEBITA
NOSTRA. Exomologesis est petitio ueniae, quia qui petit ueniam delictum
confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis Deo, quia uult eam,
quam mortem peccatoris. [2] Debitum autem in scripturis
delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec euadat
iustitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi seruo dominus debitum
remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem seruus a
domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes
dominum tortori delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est, modicum
usque delictum, eo competit, quod REMITTERE NOS QVOQUE profitemur DEBITORIBVS
NOSTRIS. [3] Iam et alibi ex hac specie orationis
Remittite, inquit, et remittetur uobis. Et cum interrogasset Petrus si septies
remittendum esset fratri: Immo, inquit, septuagies septies, ut legem in melius
reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies
ultio reputata est .
|