XVI.
[1] Item quod assignata oratione assidendi mos est
quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt. Quid enim? Si Hermas
ille, cuius scriptura fere ' Pastor' inscribitur, transacta oratione non super
lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem
uindicaremus? Vtique non. [2] Simpliciter enim et nunc
positum est: Cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis,
non ad instar disciplinae. [3] Alioquin nusquam erit
adorandum, nisi ubi fuerit lectus. [4] Immo contra
scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. [5]
Porro cum perinde faciant nationes uel adoratis sigillaribus suis residendo,
uel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud idola celebratur. [6]
Eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent
intelligendum: si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque
conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub
conspectu Dei uiui angelo adhuc orationis astante factum istud
irreligiosissimum est! Nisi exprobramus Deo quod nos oratio fatigauerit.
|