XVIII.
[1] Alia iam consuetudo inualuit: ieiunantes habita
oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis quod est signaculum orationis. [2]
Quando autem magis conferendo cum fratribus pax est, nisi cum oratio
<operatio>ne commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione
participeent qui eam adiuuerint de sua pace fratri transigend[us]+? [3]
Quae oratio cum diuortio sancti osculi integra ? [4] Quem
Domino officium facientem impedit pax? [5] Quale
sacrificium est a quo sine pace disceditur ? [6] Quaecumque
ratio sit, non erit potior praecepti obseruatione quo iubemur ieiunia nostra
celare; iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed et si qua
ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis , potes domi si forte , inter quos
latere ieiunium in totum non datur, differre pacem. Vbicumque autem alibi
operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et
disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies. [7] Sic
et die Paschae, quo communis et quasi publica ieiunii religio est , merito
deponimus osculum nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.
|