XXII.
[1] Qui ita concedunt, recogitare debent de statu uocabuli
ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum. Nam
inueniunt sexus esse nomen, non gradus sexus, siquidem Euam nondum uirum
expertam Deus mulierem et feminam cognominauit. [feminam qua sexus generaliter,
mulierem qua gradus sexus specialiter.] Ita quia iam tunc innupta adhuc Eua
mulieris uocabulo fuit, commune id uocabulum et uirgini factum est. Nec mirum
si apostolus, eodem utique spiritu actus quo cum omnis scriptura diuina, tum et
illa Genesis digesta est, eadem uoce usus est mulierem ponendo, quae exemplo
Euae innuptae et uirgini competat. [2] Cetera denique
consonant. Nam et hoc ipso quod uirgines non nominauit, sicut alio in loco ubi
de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere et de toto sexu dictum, nec
distinctum esse inter <mulierem et> uirginem <quam> omnino non
nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat
- distinguit autem utramque speciem suis uocabulis designans - ubi non
distinguit, dum utramque non nominat, nullam uult differentiam intelligi. [3]
Quid, quod graeco sermone quo litteras apostolus fecit usui est mulieres uocare
quam feminas, id est gunai~kaj , quam qhlei/aj? Igitur si pro sexus nomine
uocabulum istud frequentatur quod est interpretatione pro eo quod est femina,
sexum nominauit dicens gunai~ka . In sexu autem et uirgo contingitur. [4]
Sed et manifesta pronuntiatio est: Omnis, inquit, mulier adorans et prophetans
intecto capite dedecorat caput suum . Quid est ' omnis mulier' nisi omnis
aetatis, omnis ordinis, omnis conditionis? Nihil mulieris excipit, dicendo
'omnis', sicut nec uir<i> nec uelandi; proinde enim Omnis uir inquit.
Sicut ergo in masculino sexu sub uiri nomine etiam inuestis uelari uetatur, ita
et in feminino sub nomine mulieris etiam uirgo uelari iubetur. Aequaliter in
utroque sexu minor aetas maioris sequatur disciplinam, aut uelentur et uirgines
masculi, si non uelantur et uirgines feminae, quia nec isti nominatim tenentur.
Aliud sit uir <et> inuestis, si aliud est mulier et uirgo. [5]
Nempe propter angelos ait uelari oportere, quod angeli propter filias hominum
desciuerunt a Deo. Quis ergo contendat solas mulieres, id est nuptas iam et
uirginitati defunctas, concupiscentiae, nisi si non licet et uirgines specie
praestare et amatores inuenire? Immo uide<a>mus quod non uirgines solas
concupierint, cum dicat scriptura filias hominum , quia potuit uxores hominum
nominasse uel feminas indifferenter. [6] Etiam quod ait et
acceperunt sibi in uxores, eo facit, quod accipiuntur in uxores quae uacant
scilicet; de non uacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque uacant tam
uiduitate quam et uirginitate. Adeo [ sexum] nominando generaliter filias, et
species in genere commiscuit. [7] Item cum dicit naturam
ipsam docere uelandum feminis esse, quae capillum pro tegumento et ornamento
mulieribus assignarit, nonne idem tegumentum et idem honor capitis uirginibus
quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, et uirgini perinde. [8]
In quibus ergo una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis
exigitur, etiam ad eas uirgines, quas pueritia defendit; a primo enim femina
nominata est. Sic denique et Israel obseruat. Sed si non obseruaret, nostra lex
ampliata atque suppleta defenderet sibi adiectionem, uirginibus quoque iniciens
uelamentum. Excusetur nunc aetas quae sexum suum ignorat - simplicitatis
priuilegium teneat; nam et Eua et Adam, ubi eis contigit sapere, texerunt
statim quod agnouerant -, certe in quibus iam pueritia mutauit, sicut naturae
ita et disciplinae debet aetas esse munifica; nam et membris et officiis
mulieribus resignantur. Nulla uirgo est ex quo potest nubere, quoniam aetas iam
in ea nupsit suo uiro, id est tempori. [9] 'Sed aliqua se
Deo uouit.' Tamen et crinem exinde transfigurat et omnem habitum ad mulieres
conuertit. Totum ergo asseueret et totum uirginis praestet; quod propter Deum
abscondit, plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat<ur>,
solius Dei conscientiae commendare, ne quod a Deo speramus ab homine
compensemus. Quid denudas ante Deum quod ante homines tegis? Verecundior eris
in publico quam in ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris,
inquit, quasi non acceperis ? Quid alias osten<ta>tione tui iudicas? An
alias gloria tua ad bonum inuitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si
gloriaris, et alias ad eadem pericula cogis. Facile eliditur quod affectione
gloriae assumitur. Velare, uirgo, si uirgo es; debes enim erubescere. Si uirgo
es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in tuam faciem; nemo mendacium tuum
sentiat. Bene mentiris nuptam, si caput ueles. Immo mentiri non uideris;
nupsisti enim Christo. Illi carnem tuam tradidisti: age pro mariti tui disciplina.
Si nuptas alienas uelari iubet, suas utique multo magis. [10]
' Sed non putet institutionem unusquisque antecessoris commouendam.' Multi
alienae consuetudini prudentiam suam et constantiam eius addicunt. Ne
compellantur uelari, certe uoluntarias prohiberi non oportet; quae se etiam
uirgines negare non possunt, <sint> contentae abuti [ in] fama suae
conscientiae apud Deum securitate. De illis tamen quae sponsis dicantur
constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum uelandas ex ea die
esse qua ad primum uiri corpus osculo et dextera expauerint; omnia enim in his
praenupserunt, et aetas per maturitatem et caro per aetatem et spiritus per
conscientiam et pudor per osculi experimentum et spes per expectationem et mens
per uoluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est quae sponso demonstrato
tantum notitia<e> eius nubendo uelata est.
|